# Gesta Friderici Imperatoris 1.1.142-145

Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris, 1.1.142 to 1.1.145. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-of-freising/gesta-friderici-imperatoris/1.1.142

Capitulum LVI. Cum ita per aliquot dies iam sepe dictus episcopus coram summo pontifice de fide sua in civitate Parisius discuteretur, sentiens papa, utpote vir cautus et religiosus, causae dificultatem, protelandam eam usque ad universale concilium adiudicavit. Erat enim in proxima medianae quadragesimae dominica apud illius Galliae metropolim Remis generale indictum concilium, tam ex eo, quod pretaxatus papa persecutionem populi sui declinando in Galliis morabatur, quam ob hoc, quod quidam pene laicus, heretici honorem in vaccis populorumaffectans, examini aecclesiae reservandus in vinculis tenebatur. Iste in angulis Galliae, id est circa Brittanniam et Guasconiam, eo quod remotis ibi a corde Franciae populis simplicitas vel potius, ut ita dixerim, stulticitas, cui facile error obrepere solet, habundat, verbum predicationis assumpserat Eumque tamquam Dei filium se nominans multam post se rudis populi traxit multitudinem, dicens, quod ipse esset, per quem omnis oratio concluditur, cum dicimus: Per eum. Capitulum LVII. Igitur volvente tempore, cum eadem mediana quadragesima adveniret, dumque nos a Turcis dispersi Hierusalem tendentes per altum navigaremus equor, in basilica beatae Dei genitricis semperque virginis Mariae Remis, presidente summo pontifice Eugenio, sedit concilium. Productus fuit ibi, ut fingere liceat, cum scriptulis suis predictus Eum, vir rusticanus et illitteratus nec heretici nomine dignus, ac pro contumaci fatuitate vel fatua contumacia sua puniendus Sigerioabbati Sancti Dyonisii, qui regni negotia ob absentiam regis in occidentali Francia iuxta illius cenobii prerogativam amministrabat, commissus ab eoque artae custodiae mancipatus vitam in brevi finivit. Venerunt ad predictum concilium cum bulla aurea nuncii iunioris Romanorum regis Heinrici, tam de sublimatione sua ad imperiumRomano pontifici significantes quam de tribus fratribus Poluniae, qui eiecto quarto et seniore ducatum inter se diviserant, ac de episcopis illius provinciae, qui super hoc patri ipsorum iuramentum prestiterant, querimoniam facientes. Famae quoque malum, omnibus motabilibus velocius, iuxta illud: Fama malum, quo non velocius ullum Mobilitate viget , inmensitatem saliex naturae suae celeritate transvolans, de expeditionis nostrae eventu certa promens indicia, in auribus oreve omnium ibi versabatur.

---

Otto of Freising, GESTA FRIDERICI IMPERATORIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ottofreising.html.
