Latin
1.1.157 to 1.1.159
Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris 1.1.157-159
Not analysed yet
Rex etiam Franciae Lodewicus idem pro posse suo sectans, de Antiochia reversus, aput Tyrum manebat. Ambo itaque inter Tyrum et Ptolomaidam in loco, qui Palma nomen a re sortitus appellatur, mense Iunio circa nativitatem sancti Iohannis baptistae conveniunt, de die, loco, ubi et quando exercitus instauraretur, ordinantes. Nondum tamen ex tot et tantis attritionibus fastus inter eos regalis decoctus conquieverat. Unde, quem et proventum et eventum haec quoque Damascena sortita fuerit expeditio, alias et fortassis ab aliis dicenda erunt. Capitulum LXIIII. Expleta vero hac expeditione principes ad propria redire disponunt, Romanus quidem per Greciam, alter vero per Calabriam et Apuliam. Itaque Conradus Romanorum princeps naves apud Ptolomaidam ingressus ac per equor navigans, fratrem et amicum suum Manuel regiae urbis principem in Achaiae seu Thessaliae finibusinveniens adiit cum eoque, tamquam ex longa via fatigatus laboribusque fractus et non modica infirmitate correptus, per aliquod temporis spacium quievit. Ibi de reditu ordinans Fridericum ducem, fratris sui filium, ad cognoscendum vel potius ad corroborandum imperii statum premisit. Qui per Bulgariam Pannoniamque iter faciens mense Aprili ad propria rediit illoque quosdam ex propriis ministerialibus suis pro bono pacis, boni iudicis exercens officium, suspendio peremit. Porro patruus suus rex, transactis aliquot, quibus in Grecia quieverat, diebus, ducens secum predictumBasiliensem episcopum et cancellarium Arnaldum fratremque suum Noricorum ducem Heinricum -nam Gwelfo dux per Calabriam et Apuliam reversus fuerat -,per Illiricum Dalmaticumque remigans equor, in propriis imperii sui finibus aput PolamHystriae civitatem applicuit, ibique sonipede insidens ac per Aquilegiam transiens, in Iuvavia, quae nunc Salzeburga dicta Baioariae metropolitana sedes esse noscitur, pentecosten celebravit, expletis ab eo, quo idem festum in Pannoniae finibus egerat, duobus annis. Inde Ratisponae cum magna principum frequentia curiam celebravit.