# Gesta Friderici Imperatoris 1.1.23

Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-of-freising/gesta-friderici-imperatoris/1.1.23

Quare et spiritus simplex esse videtur. Ad hoc videndum est simplicitatem quandoque contra compositionem tantum, quandoque contra compositionem simul et concretionem dividere. Unde Boetius in octava regula libri ebdomade: Omni composito aliud est esse, aliud ipsum est. Non enim in hac regula diversitas inter id quod est et quo est, quae in secunda regula, in qua dicitur: Diversum est esse et id quod est , assignata est, notatur, sed potius ea diversitas formarum, qua subiectum alio est et alio aliquid est. Verbi gratia: Ut corpus corporeitate esse, colore aliquid esse dicitur, sic et spiritus creatus, cum alio sit, alio sapiens sit, quamvis copulatione partium carens simplex esse videatur, tamen, quia formam ex formis compositam habet, ex concretione huiusmodi formae et subsistentis plenarie simplex dici non potest. Omne igitur nativum compositum. De conformitate et concretione supra probatum est, quod videlicet ex substantiali similitudine conforme, ex eo quod subiectum informet multitudinemque post se accidentium trahat, concretum dicatur. Inter omnia vero nativa nichil magis compositum invenitur quam homo, qui non solum ex esse compositum habet esse vel subsistentem ex subsistentibus, sed et ex oppositis compactus subsistentibus oppositorum subsistentium iuncturam, et eorumdem diversarum subsistentiarum compositionem recipit. Quare haut mirandum, si ex tota et tanta compositione compactus facilius resolutioni subiacet. Item cum iuxta Boetii nonam regulam: Omnis diversitas discors, similitudo appetenda sit, et quod appetit aliud, tale ipsum esse naturaliter ostenditur, quale est illud hoc ipsum, quod appetit ur, tanto vehementius ad dissolutionem tendimus, quanto dissidentius ex oppositis partibus constamus. Verbi causa: Corpore ex IIII elementis compacto, igne sursum, terra deorsum, aqua et aere quasi e regione distrahentibus sibique hoc modo partibus dissidentibus, quid inequalius esse poterit? Id ipsum etsi non sensus, ratio tamen in compositione formae percipit. Accedit ad hoc, quod non solum forma, quae substantiale est esse, ex formis est composita, sed quod ipsae formae componentes, nunc nascentes, nunc occidentes, neque umquam in existendi conditione constanti et rata perseverantes subiectum quiescere non permittunt. Unde, decedentibus aliis, aliae semper sine intervallo succedunt. Quem celerrimum fluxum formarum cum sequatur fluxus morarum, tempus tam acutum emergit, ut eius instans vix vel numquam conspici queat. Bene ergo a tam mutabilitatem naturae quam morae considerantibus dictum est: Melius est ad summum quam in summo, quia, cum amplius quo crescat non habeat, decrescere necesse est. Sicut autem a medicis precipitur, ut bonae habitudines, cum in summo fuerint, solvantur, sic non inmerito a probatis animarum medicis suadetur, ut mens, quae rerum prosperitate in summa posita elevari assolet, malorum intuitu reprimatur. Unde est illud: In die bonorum ne inmemor sis malorum . Sed iam ad propositum redeamus.

---

Otto of Freising, GESTA FRIDERICI IMPERATORIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ottofreising.html.
