# Gesta Friderici Imperatoris 1.1.3-6

Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris, 1.1.3 to 1.1.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-of-freising/gesta-friderici-imperatoris/1.1.3

Expliciunt capitula Incipit proemium sequentis operis Omnium qui ante nos res gestas scripserunt haec, ut arbitror, fuit intentio virorum fortium clara facinora ob movendos hominum ad virtutem animos extollere, ignavorum vero obscura facta vel silentio subprimere vel, si ad lucem trahantur, ad terrendas eorumdem mortalium mentes promendo ponere. Unde hoc tempore scribentes quodammodo iudico beatos, dum post turbulentiam preteritorum non solum pacis inaudita reluxit serenitas, sed et quod ob victoriosissimi principis virtutes tanta Romani imperii pollet auctoritas, ut et sub eius principatu gens vivens humiliter silendo conquiescat, et barbarus quique vel Grecus, extra terminos ipsius positus, auctoritatis eius pondere pressus contremiscat. Fateor, dum ante aliquot annos priorem hystoriam terminassem, spiritusque peregrini Dei ad sumenda contra gentes quae orientem inhabitant arma totam pene Hesperiam afflasset, pro pacis iocunditate, quae orbi momentanee tunc arriserat, stilum vertere cogitaram, iamque scribere coeperam, sed, quo instinctu nescio, tamquam animo futura presagiente finemque inspiciente coeptum proieci opus. Sic tamquam a nolente seu nesciente presenti tempori propositi implendi negotium reservatum fuisse estimo, dum firma quies - si tamen rebus caducis aliqua fides adhibenda est - sub strennuissimo principe in Romano orbe expectatur. Quod autem dixi illo in tempore spiritu peregrini Dei occidentales populos afflatos, nemo sic intelligat, acsi quisquam a nobis peregrinus Deus putetur, sed ab illo scripto, quod illis in diebus in multis Galliae locis lectitabatur, nos hoc dictum mutuasse sciat, quod tale fuit: Tibi dico L pastor corporum primo elemento materiae silvae tuae, quem inspiravit spiritus diei peregrini Dei. In cuius scripturae tenore sub quodam verborum involucro de expugnatione regiae urbis necnon et antiquae Babylonis et ad instar Cyri regis Persarum vel Herculis totius orientis triumphus prefato Ludewico Francorum regi promittebatur. Unde talia ibidem dicta reperta sunt: Cum perveneris ad costam tetragoni sedentis aeterni et ad costam tetragonorum stantium aeternorum et ad multiplicationem beati numeri per actualem primum cubum, surge ad eam, quam promisit angelus matris tuae visitare et non visitavit, et pertinges de ea usque ad penultimum, primum cuius cum ascendit promissor, deficit promissio propter optimam mercem, et figantur vexilla tua rosea usque ad extremos labores Herculis, et aperietur tibi porta civitatis B. Nam erexit te sponsus arthemonem, barcha cuius pene cecidit, in capite cuius triangulare velum, ut sequatur te qui precessit te. Tuum ergo L vertetur in C, qui dispersit aquas fluminis, donec pertransirent illud qui student in procuratione filiorum.

---

Otto of Freising, GESTA FRIDERICI IMPERATORIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ottofreising.html.
