# Gesta Friderici Imperatoris 1.1.30-35

Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris, 1.1.30 to 1.1.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-of-freising/gesta-friderici-imperatoris/1.1.30

Capitulum VIIII. Suscepit vero ex nobilissima compare sua Agnete duos filios, Fridericum et Conradum, et ipse post multa virtutum suarum insigniain senectute bonadiem ultimum claudens in monasterio Laureacensi in proprio fundo constructo humatus est. At supra nominatus Berhtolfus, vacuum exhinc nomen ducis gerens, id quasi hereditarium posteris reliquit; omnes enim usque ad presentem diem duces dicti sunt, nullum ducatum habentes soloque nominesine re participantes - nisi quis ducatum esse dicat comitatum inter Iurum et montem Iovis, quem post mortem Willehelmi comitis filius suus Conradus ab imperatore Lothario suscepit, vel a ducatu Carentano, quem numquam habuerunt, ducis eos nomine honorandos contendat -, in aliis tamen rerum et honoris non parva pollentes magnificentia. Capitulum X. Mortuo Alemannorum duce Friderico, Agnetem ab ipso viduatam frater suus Heinricus, imperatoris Heinrici filius, in sua suscepit eamque Leopaldo Orientali marchioni, quod alias a nobis plenius dictum est, in uxorem dedit, filiis ipsius Friderico quindecim, Conrado duodecim annos habentibus. Porro Fridericus, qui maior natu erat, patri in ducatum successerat. Circa idem tempus imperator Heinricus aput Leodium Belgicae urbem diem obiit; sepultisqueibidem intestinis eius, corpus in Galliae civitatem Spiram deportatur ibique in aecclesia beatae Dei genitricis semperque virginis Mariae, quam ipse miro et artificioso, sicut hodie cernitur, construxerat opere, iuxta patrem, avum imperatores cultu regio sepelitur. Eique in regnum successit filius suus Heinricus, in ordine imperatorum quartus, regum vero quintus. Hic armis strennuissimus totum imperium ita in brevi suae subiecit ditioni, ut et omnes in Romano orbe positi subiectionis iugum humiliter portarent et vicini dominationem eius suspectam habentes metu obrigescerent. Capitulum XI. Quot ergo et quanta tam Romae quam in Italia fortia gesserit, quia in priori dicta sunt hystoria, supersedemus. Hoc tantum ad presens ponere sufficiat, quod, cum in summo statu positus, omnibus Gallicanis trepidantibus, castrum Barrum contra opinionem multorum assultu cepisset ibique comitem Reginaldum comprehensum captivum abduxisset, iuxta eiusdem comitis arcem Munzun dictam castra posuit. Quam in altissimo monte sitam naturaque locorum munitissimam dum nulla arte vel vi capere valeret, patibulum erigi precepit, dicens, quod, nisi velociter castrum redderetur, comitem ipsum suspendio perimeret. Oppidani usque in alterum diem inducias petunt. Illa in nocte comitissa filium genuit. Itaque oppidani convenientes infantulo recenter genito sacramento fidelitatis astringuntur. Mane facto, cum imperator rursum ad deditionem castri oppidanos exposceret, dominoque illorum comite coram ducto, suspendium interminaretur, ipsi responderunt se propter mortem illius castrum reddere nolle, presertim cum novum dominum, quem illa nocte uxor eius sibi peperisset, haberent. Qua de re inflammatus princeps predictum comitem ad patibulum trahi iussit. Cumque a principibus qui aderant, ne id faceret, rogaretur, ipsoque in proposito perseverante, a quibusdam, ut saltem divina animadversione a coepto desisteret, diceretur, turbato pre ira oculo, respondisse fertur: Caelum caeli domino, terram autem dedit filiis hominum . Tandem tamen irrationabili motu defervescente, cunctorum precibus augustus inclinatus a mortis sententia animum revocavit predictumque comitem secum captivum ducens ad familiaria domicilia rediit.

---

Otto of Freising, GESTA FRIDERICI IMPERATORIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ottofreising.html.
