# Gesta Friderici Imperatoris 1.1.47-50

Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris, 1.1.47 to 1.1.50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-of-freising/gesta-friderici-imperatoris/1.1.47

Capitulum XVII. Igitur Albertus - nam id iuris, dum regnum vacat, Maguntini archiepiscopi ab antiquioribus esse traditur - principes regni in ipsa civitate Maguntina tempore autumpnali convocat, malorumque a duce Friderico sibi illatorum haut inmemor, cum predictus dux ad regnum a multis exposceretur, ipse Lotharium ducem Saxonum, virum tamen ex probitatis industria omni honore dignum, plus familiaris rei, quantum in ipso erat, quam communi commodo consulens, in regem a cunctis qui aderant principibus eligi persuasit. Quae res laudabiliter facta gravissimae tamen scissurae seminarium denuo fuit. Nam predictus princeps consilio eiusdem Alberti Maguntini episcopi, iuxta quod dicitur: Non missura cutem nisi plena cruoris hirudo , nondum odio in heredes imperatoris Heinrici saciati, Fridericum ducem fratremque suum Conradum persequitur. Cuius rei gratia castrum Noricum, ubi ipsi presidia posuerant et tamquam iure hereditario possidebant, adiuncto sibi Boemorum duce Ulrico et Baioariorum Heinricoobsidione clausit. Dux autem Boemorum, eo quod barbari, qui cum ipso venerant, nec Deum timentes nec hominem reverentes, omnia vicina depopulando nec etiam aecclesiis parcerent, a principe post aliquod tempus redire permissus est. Capitulum XVIII. Itaque Fridericus dux fraterque suus Conradus militem colligunt ac data oppidanis die ac signo ipsi quadam die cum milicia sua castro appropinquant. Quod videntes oppidani, laeticiam cordis dissimulare non valentes, in voces magnas et cantus prorumpunt. Princeps, tutius iudicans alio in tempore prefatum castrum obsidione cingere quam infidae fortunae fidei se incaute committere, obsidionem solvit ac per Babenberch transiens in civitatem Herbipolim se contulit. Oppidani cum ingenti clamore descendentes castra iam vacua irruunt et, si qua ibi remanserant, diripiunt dominosque suos cum magna laeticia suscipientes in castrum ducunt. Duces oppidum ipsum victualibus aliisque necessariis muniunt; sicque regem insequentes, illo in civitate manente, tyrocinium, quod vulgo nunc turneimentum dicitur, cum militibus eius extra exercendo usque ad muros ipsos progrediuntur. Post haec Rhenum transeunt in Spirensique civitate, cuius populus eos ob fidelitatem imperatorum, qui ibidem humati sunt, tamquam eiusdem sanguinis consortes, devote susceperat, presidia collocant. Quam princeps iuncto sibi Alberto Maguntino obsidione circumdat multosque ibi dies consumens prevalere tunc non potuit.

---

Otto of Freising, GESTA FRIDERICI IMPERATORIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ottofreising.html.
