Latin
1.1.51 to 1.1.54
Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris 1.1.51-54
Not analysed yet
Capitulum XVIIII. Porro Heinricus Noricorum dux, supra nominati Heinrici ducis filius, ob gratiam principis, cuius filiam Gerdrudim noviter in uxorem duxerat, Friderico duci, haut memor affinitatis, quae ex copula sororis suae Iudithae inter ipsos erat, bellum indicit; coadunatoque ex Baioaria non parvo milite Alemanniam ingressus non longe a Danubio super fluvium Werenzadictum castra posuit. Quo comperto sepe dicti duces etiam ipsi militem colligunt nec longe ab eo castra metantur. At dux Noricorum missis exploratoribus, quod hostium robur sit, inquirit. Quibus redeuntibus et ea quae viderant enarrantibus suos consuluit, quidque facto opus sit, perquirit. Illi incautum fore, si hostes expectentur, iudicantes fugam consulunt. Tanta ergo cum festinatione Norici hostes tamquam sibi iam imminentes declinaverunt, ut pontis angustias suspectas habendo infidis predicti amnis procellis, qui ex multitudine ymbrium plus solito excreverat, incaute se committerent, ipsoque non tam transvadando quam transnatando periculose transmisso, ad propria cum rubore remearent. Capitulum XX. Alio itidem tempore predictus dux Heinricus Alemanniam ingressus ad propria ibi domicilia se contulit. Erat enim natione Alemannus, ex antiqua et nobilissima Gwelforum familia originem trahens ac per hoc multas possessiones ex ea parte, qua Pyreneos montes attingit Alemannia, iure hereditario habens, vir per omnia laudabilis, tam animi quam generis nobilitate insignis, in hoc solo facto tantum reprehensibilis. Missis itaque legatis ad Fridericum ducem Suevorum eum amice tamquam sororis suae maritum monet, ut ad gratiam principis redeat, durum esse dicens quempiam quantumcumque magnum vel probum principem totius imperii pondus solum sustinere; addit etiam huius negotii se, si monitis eius acquiescere vellet, fidum fore mediatorem. Ubi ergo et qua die simul conveniant oreque ad os de hoc familiarius conferant, monasterium quoddam Zwivelton dictum constituitur. Dux Fridericus nil perperam expectans ad predictum locum cum paucis venit. Ille vero non simpliciter ambulans, quo loco nocte cubare vellet, latenter exploravit. Itaque sole ad inferius hemisperium descendente, cum tenebrosis mentibus tenebrarum oportunitas se offerret, cubiculum, in quo dux iacebat, circumdatur, et quod non amicus, sed ut hostis advenerit, re et voce aperitur. Quid faceret? Quo se verteret? Arma corriperet? Sed pene nullum, quo iuvaretur, habuit. Fugeret? Sed nullum cubiculi meatum sciens fugae presidium non invenit. Dolum itaque cognoscens ad divinae tantum gratiae se vertit adiutorium. Qua opitulante per abdita quedam cubiculi penetralia tunc sibi primo quasi caelitus ostensa aecclesiam introivit, turrim, quae aecclesiae contigua erat, ascendit. Hostes cubiculum irrumpunt et non invento duce claustra etiam monachorum ingrediuntur cunctasque officinas ipsorum ferro perscrutantur. Phebo ab inferis redeunte superioremque acris regionem illuminare incipiente vicini quique fideles ducis, tam teterrimo cognito facto, aggregatim in adiutorium eius advolant. Hostibus adhuc secretiora claustri rimantibus ignemque minantibus, Fridericus suos de turre adventare prospiciens, iam securus factus, Heinricum ducem exposcit eumque sic affatur: 'Contra fas, bone dux, fecisti, qui me in pace vocatum, pacis non ferens signa, inimicum te potius quam amicum ostendisti; nec te ab hoc facto propriae famae revocavit honestas nec carnis, qua coniungimur, affinitas. Ne autem malum pro malo redderevidear, te tamquam amicum fideliter ammoneo, ne fideles meos, quos undique adventare cerno, expectes'. Excusatur tamen quibusdam hoc factum ducis non solum ex hoc, quod eo in tempore inimici fuerunt, iuxta illud: Dolus an virtus quis in hoste requirat? sed et ex eo, quod pro fidelitate regni et rei publicae quiete principi eum tradere pacemque imperio instaurare volens hoc fecerit.