# Gesta Friderici Imperatoris 1.1.57-62

Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris, 1.1.57 to 1.1.62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-of-freising/gesta-friderici-imperatoris/1.1.57

Capitulum XXII. Inter caeteros nobilissimus marchio Saxoniae Albertus captus fuerat. Tanta vero strages Saxonum et precipue nobilium et illustrium virorum ibi facta fuit, ut perpetui odii inter Saxones et Boemos fomes tunc accensus nondum extinctus sit. Otto quoque, qui huius concussionis auctor fuerat, ambitionis suae penas luens ibidem necatus est. Sed, ut dicitur: Flebile principium melior fortuna sequetur , sic et hunc principem melior fortuna secuta ad tantum apicem provexit, ut, sedatis omnium tempestatum motibus, cum triumpho et victoria de Italia rediens in ipsis montibus vivendi finem fecerit. Verum Fridericus dux, mortua uxore sua Iuditha dissensionis tempore, Friderici comitis de Sarburch, fratris Alberti episcopi; filiam Agnetem in uxorem duxit; ab eaque Conradum, qui palatinus comes Rheni nunc esse noscitur, et Clariciam Lodewici Turingiae comitis uxorem accepit. Capitulum XXIII. Defuncto imperatore Lothario ac in monasterio Lutre, quod in eius proprio fundo situm est, humato, principes regni aput Galliae oppidum Confluentiam, ubi Mosella Rhenum influit, conveniunt et de eligendo principe consilium ineunt. Igitur Conradus Friderici ducis frater ab omnibus qui aderant exposcitur, ad regnumque levatus in palatio Aquis coronatur. Quod eo facilius fieri potuit, quod imperatoris Heinrici odium in mentibus plurium iam deferbuerat Albertusque Maguntinus archiepiscopus iam recenter vivendi finem fecerat. Accessit etiam ad huius negotii promotionem, quod Heinricus Noricorum dux pro nota superbiae pene omnium, qui in expeditione Italica cum Lothario imperatore fuerant, odium contraxerat. Itaque Fridericus dux Maguntiam, quae tunc pastore suo orbata vacabat, venit omnesque tam clericos quam laicos ad hoc, ut Albertum iuniorem, uxoris suae, quam secundo acceperat, fratrem, eligerent, induxit, principe ad hoc corroborandum adscito. Qui patruum suum seniorem Albertum non exuens non bene gratus beneficiorum extitit nec plene fidum principi suo se exhibuit. Qualiter vero Heinricus dux Noricorum predictae sublimationi principis contradixerit et quem finem ipse sortitus fuerit, quomodo etiam princeps tam de ipso quam de multis aliis triumphaverit, in priori hystoria dictum sufficiat.

---

Otto of Freising, GESTA FRIDERICI IMPERATORIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ottofreising.html.
