# Gesta Friderici Imperatoris 1.1.7

Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-of-freising/gesta-friderici-imperatoris/1.1.7

Quod scriptum tantae auctoritatis a probatissimis et religiosissimis Galliarum personis tunc putabatur, ut a quibusdam in Sibillinis libris repertum, ab aliis cuidam Armenio divinitus revelatum affirmaretur. Sed quisquis fuit ille propheta seu trotannus, qui hoc promulgavit, videat, si in futura adhuc aliqua expeditione implendum expectetur, aut tamquam iam non impletum conculcandum Gallicanae levitati, quod fidem aliquam habere potuit, imputetur; hoc tantum sciens, quod non sine rationis proportione spiritus ille omnes pene occidentales in peregrinationem mittens spiritus peregrini Dei tam a nobis quam ab illo vocatus est. Sicut enim iuxta quorumdam in logica notorum positionem, cum non formarum, sed subsistentium proprium sit predicari seu declarari, genera tamen et species predicamento transumpto ad causam predicari dicuntur; vel, ut communiori utar exemplo, sicut albedo clara, mors pallida, eo quod claritatis altera, palloris altera causa, sic appellatur, utque dicitur: Eurus fundit aquas, sic et causam dicti considerantes spiritum peregrini Dei dicimus, qui, ut tot et tanti propter Deum peregrinandi habitum assumerent, causa fuit. Cum igitur rebus in melius mutatis post tempus flendi tempus ridendi, post tempus belli tempus pacis modo advenerit, indignum ratus sum, augustorum clarissime Friderice, caeterorum regum seu imperatorum gestis enumeratis tua silentio subprimere, immo, ut verius dicam, dignissimum putavi priorum virtutibus tuas sicut auro gemmam superponere. Inter omnes enim Romanorum principes tibi pene soli hoc reservatum est privilegium, ut, quamvis a prima adolescentia bellicis desudasse cognoscaris officiis, obscenum tibi nondum vultum fortuna verterit. Sic etiam temperans in prosperis, fortis in adversis, iustus in iudiciis, prudens et acutus in causis esse cognosceris, ut non solum ex convictu haec tecum coaluisse, sed tamquam divinitus inspirata et a Deo tibi ob universale totius orbis emolumentum concessa fuisse videantur. Hanc ergo tuae nobilitati offero hystoriam, ab omnium bonorum datore Deo postulans et petens, ut tuo bono principio melior finis apponatur. Sed antequam tuorum gestorum seriem attingam, de avo, patre patruoque tuo quedam summatim prelibare cogitavi, ut, sic quasi quodam filo narrationis descendens, per clara clariora, quae de tua persona dicenda fuerint, appareant. Si qua vero ex aliis regnis aecclesiasticae secularisve personae gesta incidenter interserta fuerint, ab huius negotii materia aliena non putabuntur, dum omnium regnorum vel gentium ad Romanae rei publicae statum tamquam ad fontem recurrat narratio. Nec, si a plana hystorica dictione ad evagandum oportunitate nacta ad altiora velut phylosophica acumina attollatur oratio, preter rem eiusmodi estimabuntur, dum et id ipsum Romani imperii prerogativae non sit extraneum rebus simplicioribus altiora interponere. Nam et Lucanus, Virgilius caeterique Urbis scriptores non solum res gestas, sed etiam fabulosas, sive more pastorum vel colonorum summissius vel principum dominorumque orbis altius narrando, stilum tamen frequenter ad intima quedam phylosophiae secreta attingenda sustulerunt. Sic enim non solum hi, quibus rerum gestarum audiendi seriem inest voluptas, sed et illi, quos rationum amplius delectat subtilitatis sublimitas, ad eiusmodi legenda seu cognoscenda trahuntur. Ac propositae hystoriae Deo auctore tale sumatur exordium.

---

Otto of Freising, GESTA FRIDERICI IMPERATORIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ottofreising.html.
