# Gesta Friderici Imperatoris 1.1.71-75

Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris, 1.1.71 to 1.1.75. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-of-freising/gesta-friderici-imperatoris/1.1.71

De hoc hactenus. Capitulum XXVI. Creverat autem Fridericus Friderici strennuissimi ducis filius miliciaeque cingulum iam sumpserat, nobilis patris futurus heres nobilior. Igitur bonae indolis virtutem non dissimulans, educatus, ut assolet, ludis militaribus, ad seria tandem tyrocinandi accingitur negotia, patre adhuc vivente terramque suam plenarie tenente. Nam et comitem quendam nobilem Heinricum de Wolfradeshusen hostem denuncians Baioariam cum magna militum copia ingreditur. Norici et maxime comites et nobiles, velut tyrocinium celebraturi, quod modo nundinasvocare solemus, in predicti comitis castro se recipiunt. Itaque strennuissimus superveniens adolescens Noricos ante murum stantes ipsumque armatos expectantes non ut iocando, sed ut rem seriam agendo viriliter aggressus est, diuque et fortiter utrisque pugnantibus, tandem, ut hostes castro se reciperent, coegit. Versis in fugam Noricis ac ex angustia portarum artatis, comes quidam Conradus de Dachowe, tunc nobilis comes, postea dux factus Croatiae et Dalmatiae; qui incautis extra remanserat, ab hostibus circumdatus capitur; sicque adolescens prefatum ducens comitem ad propria cum victoria revertitur. Cumque a multis sibi suaderetur, ut pecuniam magnam ab eo extorqueret, ipse ex innata sibi nobilitate pravorum declinavit consilia. Nam, sicut fortiter captum, sic eum liberaliter dimissum ad propria redire sine pecuniae exactione permisit. Capitulum XXVII. Post haec Conrado duci, supradictiBerhtolfi ducis filio, bellum indicit, captoque supra memorato Alemanniae oppido Turego, presidia ibidem posuit. Dehinc iunctis sibi etiam quibusdam de Baioaria nobilibus prefati ducis terram cum magna manu militum introivit atque ad ultima pene Alemanniae procedens ad Zaringen usque, eiusdem ducis castrum, pervenit, nullo sibi obviante vel resistere valente. Non multo post etiam arcem ipsius quandam, quae cunctis adhuc cernentibus inexpugnabilis esse videtur, cepit et expugnavit ac contra multorum opinionem fortissimum et ditissimum ducem tam acriter debellavit, ut ad patrem patruumque suum supplicem eum venire ac pacem petere cogeret.

---

Otto of Freising, GESTA FRIDERICI IMPERATORIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ottofreising.html.
