Latin
1.1.92 to 1.1.97
Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris 1.1.92-97
Not analysed yet
Ungari usque ad predictum fluvium tantum Viscahe hostes persequentes ad propria redeunt. Cecidit in hoc prelio virorum nobilium et illustrium pars magna, vulgi vero multitudo innumerabilis, maior tamen, ut dicitur, ex Ungaris. Cuius rei et tam dedecoris facinoris ultio nondum facta Deo opitulante a victrice presentis imperatoris dextera futura expectatur. Capitulum XXXIIII. Circa idem tempus Rogerius Siculus, aptatis in Apulia, Calabria, Sicilia triremibus et biremibus, quas modo galeas seu sagitteas vulgo dicere solent, aliisque navibus bellicis onerariis, classem in Greciam destinat, prefectis eis ducibus strennuis et in navali prelio gnaris. Armatis itaque navibus Greciae fines ingrediuntur ac Mutinosine inpedimento gravique negotio capto ad Gurfolusque, fortissimum Greciae castrum, procedunt. Quod dum nulla capere vi prevalerent, ad dolos et ingenia se vertunt. Igitur premissis quibusdam, ut dicitur, qui se quempiam mortuum humandi gratia deferre simularent- est enim in predicta arce castri, sicut Grecis mos est, congregatio clericorum seu monachorum -,idem castrum irruunt, arcem occupant, Grecis eiectis presidiisque suis ibidem locatis. Inde ad interiora Greciae progressi Corinthum, Thebas, Athenas, antiqua nobilitate celebres, expugnant ac maxima ibidem preda direpta opifices etiam qui sericos pannos texere solent ob ignominiam imperatoris illius suique principis gloriam captivos deducunt. Quos Rogerius in Palermo Siciliae metropoli collocans artem illam texendi suos edocere precepit, et exhinc predicta ars illa, prius a Grecis tantum inter Christianos habita, Romanis patere coepit ingeniis. Sed ut ad id, unde paulisper digressi fuimus, stilus redeat, de pacis serenitate, quae post hanc orbis conflictationem contra multorum opinionem subito reluxit, breviter aliqua dicenda erunt. Capitulum XXXV. Eugenio in urbe Roma sedente, Conrado in eadem, Lodewico in occidentali Francia regnantibus, imperante in urbe regia Manuel, Hierosolimis Folkone, Lodewicus dum occultum Hierusalem eundi desiderium haberet, eo quod frater suus Philippus eodem voto astrictus morte preventus fuerat, diutius protelare nolens propositum, quibusdam ex principibus suis vocatis, quid in mente volveret, aperuit. Erat illo in tempore in Gallia cenobii Clarevallensis abbas quidam Bernhardus dictus, vita et moribus venerabilis, religionis ordine conspicuus, sapientia litterarumque scientia preditus, signis et miraculis clarus. Hunc principes vocandum, ab eoque, quid de hac re fieri oporteret, tamquam a divino oraculo consulendum decernunt. Vocatur prefatus abbas, consiliumque ipsius super predicti exposcitur principis voluntate. Ille de tam grandi negotio ex propriae auctoritatis arbitrio responsum dare frivolum iudicans, ut ad Romani pontificis audientiam et examen deferatur, optimum esse respondit. Itaque missa ad Eugenium legatione totum illi negotium aperitur. Qui antecessorum suorum exempla revolvens, quod videlicet Urbanushuiusmodi occasione transmarinam aecclesiam duasque patriarchales sedes, id est Antiochiam et Hierosolimam, ab obedientia Romanae sedis scissas in pacis unitatem receperit, votis predicti regis pro dilatando Christianae religionis ritu annuit, auctoritate predicandi animosque cunctorum ad hoc commovendi prenominato abbati, qui aput omnes Galliae ac Germaniae populos ut propheta vel apostolus habebatur, concessa. Unde eius scriptum tale ad regem principesque suos directum invenitur: