# Gesta Friderici Imperatoris 2.1.122-125

Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris, Book 2, lines 2.1.122-2.1.125. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-of-freising/gesta-friderici-imperatoris/2.1.122

FridericusDei gratia Romanorum imperator et semper augustus dilecto patruo suo Ottoni Frisingensi episcopo gratiam suam et omne bonum.
Quia divina providente clementia Urbis et orbis gubernacula tenemus, iuxta diversos eventus rerum et successiones temporum sacro imperio et divae rei publicae consulere debemus. Cum enim ea quae necessitatis causa instituta fuerint cessante necessitate cessare debeant, expeditionem, quam proxime Wirzeburch propter invasionem Grecorum in Apuliam iurari precepimus, post fugam eorum tibi caeterisque principibus relaxamus, ut ad alia imperii negotia promptiores eos invenire possimus. Verum quia Mediolanensium superbia iam diu caput contra Romanum erexit imperium et modo sua fortitudine totam Italiam subvertere vel suo nititur subiugare dominio, ne tanta presumptio nostro tempore prevaleat, vel gloriam nostram plebs improba usurpare vel conculcare valeat, futuris casibus viriliter occurrere et ad destructionem eorum omne robur imperii excitare intendimus. Ex iudicio igitur principum expeditionem contra Mediolanum a proximo pentecosten [usque] ad annum iuratam tibi indicimus, quam intime rogantes et precipientes, quatinus ad eam nobiscum peragendam a vigilia pentecosten ad annum Ulmae nobis indubitanter occurras, certus, quod nec te nec aliquem principum nostrorum montem Appenninum transire cogemus .
Capitulum LI.
Denique princeps ad Transalpina rediens, sicut Francis presentia sua pacem reddidit, sic Italis absentia subtraxit. Nam non solum Apulia et Campania huius mali, ut ostensum est, particeps fuit, sed etiam ulterior Italia absentiam sui sentiens principis inmunis ab hoc turbine esse non potuit. Mediolanenses siquidem mox reedificata Terdona Papiensium renovant bellum, duobus super Tycinum fabricatis pontibus, fines eorum irrumpunt, oppidum quoddam Vingevumubi multi ex ipsis simul cum marchione Gwilhelmo fuerunt, obsidione vallant ac tandem artificiose ad deditionem coactos pacem petere, obsides dare compellunt. Sed cum duras nimium pacis conditiones audissent, rursus rebellare temptabant Papienses. Igitur Mediolanenses per pontes, quos fecerant, transmeantes Limellum reedificanttotumque pene territorium Papiensium crudeliter depopulantur.

---

Otto of Freising, GESTA FRIDERICI IMPERATORIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ottofreising.html.
