Latin
Book 2, lines 2.1.3-2.1.102
Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris 2.1.3-2-102
Not analysed yet
O socii, neque inexpertes sumus ante laborum,
O passi graviora, dabit deus his quoque finem.
-Forsan et haec olim meminisse iuvabit,
omnes armari iubet. Deinde vocato Garzabano et Ysaac de situ locorum, quove aperiri possit via ingenio, inquirendo sollerter edoceri petit. At illi: 'Cernis eam, quae super arcem dependet, rupem, eminentia sua terribilem, confragosis locis saxorumque asperitate quasi inaccessibilem? Illam, nisi forte ab eis observetur, si incautis preripere poteris, propositum tenebis'. Nec mora, mittuntur cum Ottone vexillifero quasi ducenti lectissimi iuvenes armati. Illi per devia silvarum et montium, per concava et confragosa Alpium oberrando loca tandem cum multo sudore ad predictam perveniunt rupem. Quae dum quasi ferro abscisa nullum ascendendi aditum militi offerret, curvatur alius, ut socium dorso levet, alius ad erigendum commilitonem humeros prebet. Post haec de hastis facientes scalam -nam gravabatur admodum hac naturali, ut ita dicam, scala armatus eques -,cuncti ad summitatem perveniunt rupis. Exeritur ab Ottone imperatoris vexillum, quod ab eo prius latenter gestabatur. Hoc signo tamquam victoriam presagiente clamor et cantus attollitur; exercitus, qui in valle manebat, ad assultum properat.
Latrunculi huius rei incauti -putabant enim predictam rupem cunctis mortalibus inpermeabilem, solis avibus perviam fore -,viso, quod ex infernis et supernis urgerentur locis, desperatione corripiuntur fugamque moliuntur. Sed fugae locus non erat. Quicumque enim ex eis precipitii presidio se committeret, ex collisione hinc inde saxorum confractus membratimque discerptus, antequam ad solum perveniret, animam in inani ponebat. Tanta erat saxi eminentia, tanta fuit hispidae rupis scabrosa malicia. Quid plura? Uno, ut aiunt, [excepto] solo, qui cavernosis locis absconsus delitescens mortem evasit, caeteri omnes obtruncantur, duodecim cum Alberico captis ac ad supplicium reservatis. Erant pene omnes, qui deprehensi in vinculis tenebantur, equestris ordinis. Presentatis igitur predictis viris principi ad patibulique supplicia adiudicatis, unus ex eis inquit: 'Audi, imperator nobilissime, miserrimi hominis sortem. Gallus ego natione sum, non Longobardus, ordine quamvis pauper eques, conditione liber; casu, non industria his latronibus adiunctus pro resarcienda familiaris rei penuria. Promiserunt se ducturos me ad loca talia, ubi mea posset relevari inopia. Credidi miser, consensi credulus, ductus sum ab iniquis et seductus ad haec infortunia. Quis enim in quolibet mortalium tam precipitatae mentis speraret insaniam, tam furentis animi expectaret audatiam? Quis a proprio cliente has suo principi, Urbis et orbis dominatori, necti crederet insidias? Parce, princeps, parce misero, parce miserabiliter seducto'! Hunc solum imperator gloriosus de caeteris mortis sententia eripiendum decrevit, hoc ei tantum pro pena imposito, ut funibus cervicibus singulorum appositis ligni supplicio commilitones plecteret. Sicque factum est. Non illis miserrimis profuit multa, quam pro vita redimenda promittebant, pecunia; a districto iudice patibulo appensi sunt. Caeteri omnes, qui per decliva montium dispersi iacebant, ut cunctis transeuntibus temeritatis suae preberent documenta, in ipsa via in cumulos acti. Fuerunt autem, ut dicitur, quasi quingenti.