# Gesta Friderici Imperatoris 2.1.35-38

Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris, Book 2, lines 2.1.35-2.1.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-of-freising/gesta-friderici-imperatoris/2.1.35

Capitulum XIIII.
Inter caeteras eiusdem gentis civitates Mediolanum primatum nunc optinet. [Que] inter Padum et Pyreneum sita, Ticino et Adua ab eodem Pyreneo nascentibus ac in Pado se recipientibus et ob hoc sinum quendam fertilissimum in modum insulae facientibus media posita, rite Mediolanum vocatur, quamvis nonnulliex quodam portentuoso sue, unam medietatem setas et alteram lanam habente, a fundatoribus Mediolanum dictam putent. Haec ergo non solum ex sui magnitudine virorumve fortium copia, verum etiam ex hoc, quod duas vicinas civitates in eodem sinu positas, id est Cumam et Laudam, ditioni suae adiecit, aliis, ut dictum est, civitatibus celebrior habetur. Porro, ut in rebus caducis ex arridentis fortunae blandimento fieri solet, rebus secundis elata in tantam elationis extumuit audatiam, ut non solum vicinos quosque infestare non refugiat, sed et ipsius principis maiestatem non reformidando eius ausa fuerit incurrere recenter offensam. Quod quibus de causis exordium sumpserit, postmodum breviter aperiam.
Capitulum XV.
Interea quedam de iusticia regni dicenda videntur. Mosenim antiquus, ex quo imperium Romanum ad Francos derivatum est, ad nostra usque deductus est tempora, ut, quotienscumque reges Italiam ingredi destinaverint, gnaros quoslibet de familiaribus suis premittant, qui singulas civitates seu oppida peragrando ea quae ad fiscum regalem spectant, quae ab accolis fodrum dicuntur, exquirant. Ex quo fit, ut principe adveniente plurimae civitates, oppida, castella, quae huic iusticiae vel omnino contradicendo vel integraliter non persolvendo reniti conantur, ad solum usque prostrata proterviae suae documentum posteris ostendant. Alia itidem ex antiqua consuetudine manasse traditur iusticia, ut principe Italiam intrante cunctae vacare debeant dignitates et magistratus ac ad ipsius nutum secundum scita legum iurisque peritorum iudicium universa tractari. Tantam ei quoque iudices terrae recognoscere dicuntur iurisdictionem, ut ex omnibus, quae terra producere solet, usui necessariis, exceptis vix bubus et seminibus ad excolendam terram ydoneis, de caeteris quantum necesse fuerit militi profuturis ad regios usus suppeditare aequum arbitrentur.

---

Otto of Freising, GESTA FRIDERICI IMPERATORIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ottofreising.html.
