Latin
Book 2, lines 2.1.59-2.1.61
Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris 2.1.59-61
Not analysed yet
Capitulum XXV.
At illi: 'Terdonae nos', aiunt, 'infelix portio ad pedes regalis excellentiae venire desiderabamus, calamitates deploraturi, quas sustinemus non nostro merito, sed perditae civitatis perditissimorumque civium contagio. Nunc autem, quia ad presentiam non admittimur principis, liceat interim pedibus vestrae provolvi benignitatis, obnixe postulantes, ut humanitatis gratia nos homines animadvertendo humanae miseriae tamquam vestram sortem in nobis recognoscatis. Neque [enim] pro condempnata civitate nec pro civibus maiestate reis preces afferimus. Quos o utinam numquam nostri vidissent oculi, numquam eis fors iunxisset, quorum nobis sors tam futura fuerat obnoxia!
Numquid insons cum sonte, cum nocente innocens, innoxius cum reo pari pena ab aequo iudice plectendus erit? Vallamur claustrorum diuturnitate, quatimur tormentorum acerbitate, sitis infesta ariditate piceas ac sulfureas usibusque humanis ineptas aquas haurire cogimur; unumque magis dolendum est, non nobis hoc sacrosancto dominicae passionis tempore Deo servire libet, quia nec licet. Astantes enim sacris altaribus sagittarum terremur spiculis, saxorum percellimur ictibus, sicque semper ad omnem etiam naturalem motum pavidi a mentis tranquillitate tamquam amentes circumferimur. Non securi in lectulis, non in oratorio inperculsi, animum ex periculorum instantia distractum ad offerendum Deo sacrificium pacis colligere pacificum non valemus. Quid fecimus? Quid luimus? Numquid Mediolano associati rea contra Papiam arma tulimus? Numquid ex federe seditiosae civitatis iram principis incurrimus? At nos actenus armorum ignari, ne dicam cum factiosis, sed nec ullis mortalibus confederati, soli Deo, armis spiritalibus, non carnalibus instructi, militare consuevimus. Sine nostro consilio miles armatur; nobis inconsultis, immo ignorantibus in prelio concertatur; consulum maiorumque civitatis haec est dispositio, illorum nutu haec geruntur; procerum motus ,ut dicitur, haec cuncta secuntur . Ad nos nil spectat nisi aecclesiasticarum excubiarum sollicitudo, pro regum caeterorumve in sublimitate positorum tranquillitate ad regem regum Deum cottidiana efflagitatio. At dicet aliquis: �Ex hostis contubernio et tu iudicaris hostis. Sis eius in pena socius, cuius fuisti in malefactis amicus. Nam tangens picem coinquinatur. Cum perverso manens pervertitur. Dicit enim et psalmista: Cum sancto sanctus eris, et cum perverso perverteris. Numquid nostro magis arbitrio quam divina providentia civibus his ex commanendi necessitudine, non ex malefaciendi assensione adiuncti sumus? Numquid non cum Babilonicis, qui affectu, non loco fugiendi sunt, nos non Babilonici in uno septo esse possumus? Possum cum malefactore esse, nec tamen malefactoris socius vel amicus iure dici. Possum necessitatis lege sic personae iungi, ut personae non iungar vicio, iure naturae in homine naturam sic hominis diligere, ut naturae abhorream casum. Nam qui ex inducto sapientis vel psalmigraphi testimonio, scilicet quod ex contubernio bonorum bonus, ex consortio malorum malus fiat, probare nititur, non sic auctoritatem notabit, quasi non de quodam sic et de quodam non sic, sed de omni sic et semper accipiatur, verum, etsi ut de quodam sic et de quodam non sic, non tamen de omni sic vel semper, sed ut frequentius dictam putet. Quem usum in naturalibus non mathematicorum, sed phisicorum secuntur artes. Nec rite pix tangiex commanendi, sed consentiendi dicetur ratione. Quamvis et alium predictae auctoritati prophetae precedentia et consequentia generent sensum, ut non de nobis, sed [ut] de creatore haec [dicta] asserantur, qui scilicet, sicut sancto sanctus apparet, misericorditer eum iustificando, sic perverso perversus putatur, iuste illum puniendo, ea locutione vel proportionis ratione, qua linea recta curvo parieti apposita irrationali sensus opinione non recta videtur. Unde et alibi ab eodem propheta dicitur: Quam bonus Israhel Deus his qui recto sunt corde. Et hic subsequenter annectitur: Quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis. Imitetur princeps terrae caeli principem, et si in eadem civitate cum superbo humilis inveniatur, non tamen cum superbo humilis puniatur.