# Gesta Friderici Imperatoris 2.1.62-63

Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris, Book 2, lines 2.1.62-2.1.63. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-of-freising/gesta-friderici-imperatoris/2.1.62

Miseremini ergo, domini et patres, condicionis nostrae, respicite in nobis quae gestamus stigmata Christi, et quos ad pietatem non flectit nostrae calamitatis acerbitas, inclinet saltem caracter Domini. Sed heu mortalium sortem! Commenta Papiae luis, Terdona, non tua delicta. Accusas de malefactis Papia Terdonam, cum tu, si comparationem dissimilitudo qualitatum admittit, peius feceris. At inquies: �Improbae civitati suaque contumaci superbia vicinos quosque prementi federe nexa, ab aequo principe iure penas subire debes�. Esto: Mediolano associata est Terdona. Quare? Non illius gratia, sed tuo metu; non ut per illius potentiam imperaret, sed ut per eius vires a tua excuteretur violentia. �Sensi rem meam�, inquit Terdona, �agi, dum paries proximus - Limellum dico - arderet; sub Mediolani confugi alas�. Mediolanum iudicas, quod Cumas legittima occasione destruxerit; te ipsam non respicis, quae Limellum, imperiale oppidum, magna et robusta equitum manu stipatum, palatini comitis tui habitatione inclitum, oppidanis ipsis ad colloquium pacis dolo vocatis fraudulenterque captis, ad solum usque sine causa prosternere non timueris. Factus est ille inter Italiae proceres nobilissimus inquilinus tuus, qui debuit esse dominus. Reddit tibi nunc vectigal, cui tu principis vicem gerenti vectigal persolvere solebas. Videat princeps et animadvertat, qua honestate sui imperiive honore ipsius lateri iudicium de Italis laturus assideat vectigalis tuus, consideret, quo decore securis, qua rei in Italia iure plectendi sunt, ante ipsum deferatur, qui sub tuis modo militat signis. Iudicetur itaque a iusto rerum arbitro aequa lance primo Tycinum, eiusque exemplo caeterarum Italiae urbium corrigantur excessus. Sed quid ad nos de talibus? Tractent fabrilia fabri .
Nos miserum vulgus, nos Dei tantum servicio mancipati nostram intueamur sortem. Nichil ad nos de tyrannis terrae. Atque o utinam felix nimium prior aetasatque aurea Saturni redirent secula, ut colonus terrae sarculo ligoneque et rastro non cum naturae consorte, sed cum terra pugnaret, sicque ordo Deo sacratus orationibus ac obsecrationibus libere invigilare posset! Pereat qui ad cruentandum hominum genus arma extulit, qui beluina feritate, hominem se non recognoscens, humanum sanguinem primo fudit! Ad nos redeamus. Nichil fecimus, alienas ob culpas plectimur. Nobis, quesumus, pietas parcat principis et, si miserae non vult ignoscere civitati, nos saltem inermes, iam ex fetore pestilentiae morbidos et iam morti proximos, libertati datos de tam gravibus claustris exire permittat'. - Haec dicunt, et manus ad caelos tendentes lacrimisque obortis rigantes genascum magno eiulatu ad pedes eorum qui missi fuerant se prosternunt.

---

Otto of Freising, GESTA FRIDERICI IMPERATORIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ottofreising.html.
