# Gesta Friderici Imperatoris 2.1.72-73

Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris, Book 2, lines 2.1.72-2.1.73. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-of-freising/gesta-friderici-imperatoris/2.1.72

Capitulum XXX.
Ad haec rex tam superbo quam inusitato orationis tenore iusta indignatione inflammatus cursum verborum illorum de suae rei publicae ac imperii iusticia more Italico longa continuatione periodorumque circuitibus sermonem producturis interrupit et cum corporis modestia orisque venustate regalem servans animum ex inproviso non inprovise respondit: 'Multa de Romanorum sapientia seu fortitudine actenus audivimus, magis tamen de sapientia. Quare satis mirari non possumus, quod verba vestra plus arrogantiae tumore insipida quam sale sapientiae condita sentimus. Antiquam tuae proponis urbis nobilitatem, divae tuae rei publicae veterem statum ad sydera [usque] sustollis. Agnosco, agnosco, et ut tui scriptorisverbis utar, fuit, fuit quondam in hac re publica virtus . �Quondam� dico. Atque o utinam tam veraciter quam libenter �nunc� dicere possemus! Sensit Roma tua, immo et nostra, vicissitudines rerum. Sola evadere non potuit aeterna legeab auctore omnium sanccitam cunctis sub lunari globo degentibus sortem. Quid dicam? Clarum est, qualiter primo nobilitatis tuae robur ab hac nostra urbe translatum sit ad Orientis urbem regiam, et per quot annorum curricula ubera delitiarum tuarum Greculus esuriens suxerit. Supervenit Francus, vere nomine et re nobilis, eamque, quae adhuc in te residua fuit, ingenuitatem fortiter eripuit. Vis cognoscere antiquam tuae Romae gloriam? Senatoriae dignitatis gravitatem? Tabernaculorum dispositionem?Equestris ordinis virtutem et disciplinam, ad conflictum procedentis intemeratam ac indomitam audatiam? Nostram intuere rem publicam. Penes nos cuncta haec sunt. Ad nos simul omnia haec cum imperio demanarunt. Non cessit nobis nudum imperium. Virtute sua amictum venit. Ornamenta sua secum traxit. Penes nos sunt consules tui. Penes nos est senatus tuus. Penes nos est miles tuus. Proceres Francorum ipsi te consilio regere, equites Francorum ipsi tuam ferro iniuriam propellere debebunt. Gloriaris me per te vocatum esse, me per te primo civem, post principem factum, quod tuum erat a te suscepisse. Quae dicti novitas quam ratione absona, quam veritate vacua sit, estimationi tuae prudentumque relinquatur arbitrio. Revolvamus modernorum imperatorum gesta, si non divi nostri principes Karolus et Otto nullius beneficio traditam, sed virtute expugnatam Grecis seu Longobardis Urbem cum Italia eripuerint Francorumque apposuerint terminis. Docet haec Desiderius et Beringarius, tyranni tui, in quibus gloriabaris, quibus tamquam principibus innitebaris. Eos a Francis nostris non solum subactos et captos fuisse, sed et in servitute ipsorum consenuisse, vitam finisse vera relatione didicimus. Cineres ipsorum aput nos reconditi evidentissimum huius rei representant indicium. Sed dicis: �Vocatione mea venisti�. Fateor, vocatus fui. Redde causam, quare vocatus fuerim! Ab hostibus pulsabaris nec propria manu Grecorumve mollicie liberari poteras. Francorum virtus invitationeadscita est. Implorationem potius quam vocationem hanc dixerim. Implorasti misera felicem, debilis fortem, invalida validum, anxia securum. Eo tenore vocatus, si vocatio dicenda est, veni. Principem tuum militem meum feci teque deinceps usque inpresentiarum in meam ditionem transfudi.

---

Otto of Freising, GESTA FRIDERICI IMPERATORIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ottofreising.html.
