# Gesta Friderici Imperatoris 2.1.75-80

Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris, Book 2, lines 2.1.75-2.1.80. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-of-freising/gesta-friderici-imperatoris/2.1.75

Capitulum XXXI.
Porro quibusdam ex circumstantibus inquirentibus ab his qui missi fuerant, an plura dicere vellent, paulisper deliberantes in dolo responderunt se prius ea quae audierant concivibus suis referre et tunc demum ex consilio ad principem redire velle. Sic accepto commeatu a curia egredientes ad Urbem cum festinatione revertuntur. Rex dolum presentiens consulendum super hoc negotio patrem suum Romanum pontificem decernit. Cui ille: 'Romanae plebis, fili, adhuc melius experieris versutiam. Cognosces enim in dolo eos venisse et in dolo redisse. Sed, Dei nos adiuvante clementia, dicentis:
Comprehendam sapientes in astucia sua , prevenire eorum poterimus versutas insidias.
Maturato igitur premittantur fortes et gnari de exercitu iuvenes, qui aecclesiam beati Petri Leoninumque occupent castrum. In presidiis equites nostri ibi sunt, qui eos cognita voluntate nostra statim admittent. Preterea Octavianum cardinalem presbiterum, qui de nobilissimo Romanorum descendit sanguine, fidelissimum tuum, eis adiungemus'. Sicque factum est. Eliguntur proxima nocte pene usque ad mille armatorum equitum lectissimi iuvenes summoque diluculo Leoninam intrantes urbem, aecclesiam beati Petri, vestibulum et gradus occupaturi, observant. Redeunt ad castra nuncii haec laeta reportantes.
Capitulum XXXII.
Sole orto, transacta iam prima hora, precedente cum cardinalibus et clericis summo pontifice Adriano eiusque adventum in gradibus prestolante, rex castra movens, armatus cum suis per declivum montis Gaudii descendens, ea porta, quam Auream vocant, Leoninam urbem, in qua beati Petri aecclesia sita noscitur, intravit. Videres militem tam armorum splendore fulgentem, tam ordinis integritate decenter incedentem, ut recte de illo dici posset: Terribilis ut castrorum acies ordinata , et illud Machabeorum: Refulsit sol in clipeos aureos, et resplenduerunt montes ab eis. Mox princeps ad gradus aecclesiae beati Petri veniens a summo pontifice honorifice susceptus ac usque ad confessionem beati Petri deductus est. Dehinc celebratis ab ipso papa missarum sollempniis, armato stipatus rex milite cum benedictione debita imperii coronam accepit, anno regni sui quarto, mense Iunio, XIIII. Kal. Iulii, cunctis qui aderant cum magna laeticia acclamantibus Deumque super tam glorioso facto glorificantibus. Interim a suis pons, qui iuxta castrum Crescentii ab urbe Leonina usque ad ingressum ipsius extenditur Urbis, ne a furente populo celebritatis huius iocunditas interrumpi posset, servabatur. Peractis omnibus imperator cum corona solus equum faleratum insidens, caeteris pedes euntibus, per eandem, qua introierat, egressus portam ad tabernacula, quae ipsis muris adherebant, revertitur, Romano pontifice in palatio quod iuxta aecclesiam habebat remanente.

---

Otto of Freising, GESTA FRIDERICI IMPERATORIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ottofreising.html.
