Latin
Book 3, lines 3.1.113-3.1.116
Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris 3.1.113-116
Not analysed yet
Capitulum XXXIIII.
Revertentes autem milites interminatio principum et imperator iratus huiusmodi oratione corripuit: �Mediolanenses omnia cum deliberatione faciunt atque prudentia, fraudes et insidias componendo, eorumque dolos fortuna prosequitur. Nostri vero, quibus ob disciplinam et consuetudinem obediendi rectoribus fortuna famulatur, nunc contrario peccant. Non inmerito itaque vincuntur, depelluntur, quia omnium pessimum est presente imperatore sine rectore dimicare, cum etiam vincere sine precepto ducis infamiae sit'. Scituros esse, ait, omnes qui de caetero arroganter egerint vel minimum quid preter ordinem moverint, legum severitate se in eos vindicaturum. Circumfusa vero agmina principem pro commilitonibus obsecrabant paucorumque temeritatem condonari cunctorum obedientiae precabantur; emendaturos esse peccatum presens futurae compensatione virtutis. Placatus imperator est precibus, simul et utilitate multitudinis facto indulgendum putans, multa monens, ut post haec prudentius agerent. Ipse vero, quemadmodum se in adversarios ulcisceretur, iam provocatus artius cogitabat.
Capitulum XXXV.
Itaque postera die, quae lucescit in VIII. Kal. Augusti, Fridericus ad obsidionem civitatis ducens exercitum omnes copias suas in VII legiones partitur, preficiens singulis de principibus rectores ordinum, quos antiqui centuriones [vel] ecatontarchos seu chiliarchos appellare consueverunt, cum signiferis aliisque disciplinae et ordinis custodibus. Premissi autem milites cum stratoribus viarum ibant, qui aggerum maligna corrigerent ac devia complanarent, obstacula preciderent, ne perplexo itinere fatigaretur exercitus. Circum aquilam et signa alia tubicines et cornicines. Servi singulorum agminum cum peditibus erant, mulis aliisque iumentis advehentes militum sarcinas. Hos sequebantur qui expugnandis civitatibus machinas et caetera tormenta portarent. Omnium vero agminum postrema erat mercennaria multitudo. Ordinato taliter militum itinere, premonitisque diligenter, ne quis ordinem deserat, Martio quodam spiritu repleti, cum valido clamore divinum implorant auxilium. Deinde otiose et cum omni decore progredientes ambulant, suum quisque ordinem velut in bello custodiens. Quemcumque huic negotio liberum spectatorem contigit affuisse, hunc ego experientius intelligere puto quod dicitur: Pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata.