# Gesta Friderici Imperatoris 3.1.129-132

Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris, Book 3, lines 3.1.129-3.1.132. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-of-freising/gesta-friderici-imperatoris/3.1.129

Capitulum XLI.
Illud etiam non ab re est memorare, quod quidam ex oppidanis, vir in oculis suis sibi placitus, progressus versus castra imperatoris, velut equitandi imperitiam nostris exprobrans, quedam superba prolocutus est et quemlibet fortissimum ac equitandi peritissimum ad singulare certamen provocavit. Coepitque vertibilem equum modo impetu vehementi dimittere modo strictis habenis in gyrum, ut huic negotio mos est, revocare moxque varios perplexosque per amfractus discurrere. At qui contra steterunt multi quidem dedignabantur. Erant autem inter eos, ut assolet, etiam qui timerent. Quosdam vero non inconsulta movebat ratio, cum mortis cupido non debere confligere et cum his in discrimen venire, quos neque vincere magnum sit et vinci cum dehonestamento periculosum, non fortitudinis, sed insipientiae videri. Cum autem diu nemo procederet, multaque ille nostrorum timiditati illuderet, nobilis comes Albertus de Tyrol, ad omnem virtutis commendationem ydoneus, inermis et palefrido sedens, solo clyppeo accepto et hasta, prefato Liguri obviam venit eumque tripudiantem et vana iactantem deiecit, cadentemque dedignatur occidere, contentus ad laudem, quia visus est potuisse. Ita nostros ultus comes Albertus nil glorians ad suos revertitur, vir minimae iactantiae et qui semper manu quam lingua promptior inveniri volebat. Ita inter nostros principes contra Ligures varium pro virtute et gloria certamen in dies habebatur.
Capitulum XLII.
Inter haec princeps ipse impiger omnia quae ad cladem et eversionem civitatis erant providere, muros modo cum paucis modo cum multis et lectis militibus circuire, ubi muros aggrederetur explorare, omni modo temptare, si posset inclusos ad congressionem et pugnam provocare. His circuitionibus alteram partem civitatis, quae necdum obsidione adeo fuerat subacta et artata, quin peccora eorum extra pascerentur civibusque intrandi et exeundi pateret aditus, ita compescuit atque cohibuit, ut tum demum cervicem demitterent et quale esset obsidione claudi experimento addiscerent. Euntem in gyro imperatorem arbitrantes ad assultum faciendum venire, in civitate tumultus exoritur, ingens trepidatio, signorum crepitus, tubarum sonitus, fortes ad arma, mulieres et invalidi senes ad lamenta. Nemo tamen extra progredi ausus, ad defensionem tantum civitatis armata iuventus et inperterrita ad modum coronae consistebant. Sed nec ad portam, ubi militia principis obsidionem celebrabat, excursiones facere, dubium an metu an reverentia imperatoris cohiberentur.

---

Otto of Freising, GESTA FRIDERICI IMPERATORIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ottofreising.html.
