Latin
Book 3, lines 3.1.13-3.1.16
Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris 3.1.13-16
Not analysed yet
Capitulum III.
Imperator ergo cum magnis copiis Poluniam, quamvis arte et natura admodum munita sit, ut priores reges seu imperatores vix magna difficultate ad fluvium Odderam pervenissent, fretus ope divina, quae visibiliter exercitum precessit, clausuras illorum, quas in angustis locis precisa densitate silvarum fecerant et magna mole ingeniose obstruxerant, penetravit, et XI. Kal. Septembris prenominatum amnem, qui ex illa parte totam Poluniam quasi murus ambit et profunditate sui gurgitis omnes excludit aditus, preter opinionem incolarum cum omni exercitu transvadavit. Tantum enim omnes tenebat transeundi desiderium, ut alii natando, alii, quodlibet instrumentum fors obtulisset, eo pro navicula utendo transirent. Quo viso, Polani de tam inproviso malo perculsi et vehementer exterriti, cum iam nichil preter exicium sui et destructionem terrae superesse viderent, quamvis auxilio vicinarum gentium, Ruthenorum videlicet, Parthorum, Pruscorum et Pomeranorum, maximum collegissent exercitum, in sola fuga spem vitae constituunt; adeo desperatione correpti, ut proprium solum, propriam patriam suis manibus incendendo vastarent, insuper et arces ac munitiones destruerent. Inter quas munitissima castra, Glogowa videlicet et Bitum, quae prius ab hoste capta non fuerant, ne a nostris ibidem presidia ponerentur, cremaverunt. Imperator fugientes insecutus et territorium episcopii, quod vocatur Frodezlau, transcurrens in episcopatum Poznan pervenit, totamque terram etiam ipse igne et gladio depopulatus est, indignum estimans eis parcere, qui in se ipsos tam crudeles hostes inventi fuissent.
Capitulum IIII.
Bolizlaus dux rebus suis ultimum fatum cernens imminere, cum totam terram populumque suum periclitari et prope esse ad interitum cerneret, barones et principes nostros tum per nuncios tum in propria persona conveniens, multis precibus, multis lacrimis, multis quoque promissionibus, ut sub iugum Romanae ditionis et in gratiam principis recipi mereretur, postulavit, salutare secutus consilium, ante intollerabilem calamitatem rebellionis mutare sententiam; debere autem dedignari dominos humiliores, non eum, cuius in potestate sit Romanum imperium. Imperator iam dudum edoctus hanc nobilitatem, Parcere prostratis et debellare superbos, prematuram, subitam et a Deo datam nolens cruentare victoriam, ducem ad deditionem recipiendum decrevit.