Latin
Book 3, lines 3.1.133-3.1.137
Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris 3.1.133-137
Not analysed yet
Capitulum XLIII.
Erat non longe a vallo, id est quantum arcus iacere potest, quasi turris quedam fortissima, ex quadris lapidibus solido opere compacta. Mirabilis autem fuit lapidum magnitudo. Nec enim ex vulgaribus saxis aut quae homines ferre posse crederentur. Sic autem manibus artificum formata, ut, quatuor columpnis sustentata, ad similitudinem Romani operis vix aut nusquam in ea iunctura compaginis appareret.
Unde et Arcus Romanus appellata est, sive ab antiquo aliquo Romanorum imperatore ob decorem et memoriam in fornicem triumphalem erecta, sive, ut in gestis Longobardorum repperitur, ad expugnationem et cladem civitatis ab uno regum nostrorum fuerit fabricata. Erant in ea virorum receptacula et cenacula XL lectorum vel amplius capacia, collectis ibi tam in armis quam in victualibus quae ratio necessitudinis ad obsidionis tempus desiderabat. Ibi Ligures sua presidia locaverant duplici ratione, ut et hostibus usui non esset, cum exinde quidquid in civitate ageretur velut e specula facile videri itemque, quid in castris fieret quidque exercitus strueret, ipsis continuo denunciari posset. Fridericus, versis in contrarium rationibus, hanc expugnare statuit. Verum cum nec instrumentis sive machinis aut aliquo tormentorum genere pro firmitudine sua pulsanda videretur, triplici ordine iaculatorum et sagittariorum eam vallat, tantaque illorum erat et multitudo et in feriendo peritia, quod non dubie mortem appeteret, quisquis in propugnaculis appareret. Summa ergo necessitate coacti dextras petunt et ut sibi parceretur rogabant, acceptaque fide publica, munitionem tradunt et recedunt. Exinde nostris arx illa usui [fuit].
Capitulum XLIIII.
Nemo in hac obsidione maiori studio maiorique atrocitate quam Cremonensium et Papiensium desevit exercitus, nullisque obsidentium obsessi se magis ac illis offensos et infensos prebuere. Longissimis siquidem simultatibus et discordiis inter Mediolanum atque has civitates agitatis, multis milibus hominum hinc inde vel occisis vel dura captivitate afflictis, territoriis preda et incendio vastatis, cum se in Mediolano, quod propriis viribus et auxiliariis civitatibus prevalebat, ad plenum vindicare non potuissent, oportunum tempus adepti iniurias suas ultum iri decernunt. Itaque non ut cognatus populus, non ut domesticus inimicus, sed velut in externos hostes, in alienigenas, tanta in sese invicem sui gentiles crudelitate seviunt, quanta nec in barbaros deceret. Vineta, ficeta, oliveta Mediolanensium pars radicitus evellunt, pars excidunt, alii corticibus abrasis ignibus ydoneam preparare materiam. Quando gladiis inter se res ageretur et mutuo casu vel hac vel illac quispiam infelix caperetur, hi qui extra in conspectu hostium aut mucronem iugulo condere aut spiculo configere, qui vero intus, ne crudelitate inferiores invenirentur, captum per membra dividere forasque suis miserabile spectaculum proicere. Et tale quidem Conlatinorum inter se commertium fuit.