Latin
Book 3, lines 3.1.156-3.1.160
Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris 3.1.156-160
Not analysed yet
Regalia, veluti monetam, theloneum, pedaticum, portus, comitatus et alia similia, si qua sunt, commune Mediolanensium dimittet et ultra se non intromittet, et si quis per usum haec optinere voluerit et iusticiam inde coram domno imperatore vel nuncio eius facere noluerit, Mediolanenses vindictam de eo pro sua possibilitate sument in persona et possessione et regalia domno imperatori restituent sine fraude et malo ingenio.
Hoc pacto et ordine domnus imperator Mediolanenses et Cremenses cum CXX marcarum emendatione in gratiam suam recipiet et eos et amicos eorum in plena curia publice a banno absolvet et captivos eorum omnes, veteres et novos, eis reddet, statim postquam obsides imperatori dederint et captivos tam veteres quam novos in manum regis Boemorum reddiderint. Datis autem obsidibus et captivis, altera die vel tercia exercitus ab obsidione recedet, et domnus imperator Mediolanenses et eorum res clementer tractabit.
Commune Mediolani prefatas conditiones servabit plenarie, bona fide, sine fraude et malo ingenio, quantum non permanserit per iustum impedimentum et per parabolam Friderici Romani imperatoris vel nuncii eius aut eius successoris. Collectam predictae pecuniae liceat modo facere Mediolanenses ab his quos in sua societate habere consueverant, preter Cumanos, Laudenses et eos qui de comitatu Sifriensi fidelitatem domno imperatori nuper iuraverunt.
Capitulum XLVIII.
Talibus pacis condicionibus utrimque receptis, Mediolanum in gratiam reditura hoc ordine talique specie, fide publica accepta, cum suis ad curiam venit. Inprimis clerus omnis et quique fuerant aecclesiastici ordinis ministri cum archiepiscopo suo, prelatis crucibus, nudis pedibus, humili habitu; deinde consules et maiores civitatis, item abiecta veste, pedibus nudis, exertos super cervices gladios ferentes. Erat autem ingens spectaculum, validissima constipatio multorumque, qui mitioris ingenii erant, commiseratio, cum viderent paulo ante superbos et de factis impiis arrogantes ita nunc humiles esse ac tremere, ut miseranda esset, quamquam in hoste, tanta mutatio. Omnis denique militia loca, ubi tantum stare possent, prevenerant, imperatori et principibus quantus ad spectandum locus sufficeret et venientibus vix concesso necessario transitu. Divus ergo augustus placido eos vultu intuens ait laetum se esse, cum tam claram civitatem tantumque populum Deus commonuerit, uti aliquando pacem malint quam bellum, quodque sibi dempserint acerbam eos persequendi necessitatem, seque malle devotis et volentibus quam coactis imperitare. Atque hoc si a principio illis placuisset, mali nil perpessos, plurima vero bona accepisse. Quoniam autem divinae placuerit ordinationi, vim et gratiam imperii eos experiri, studendum illis esse, quo facilius errata superent, penitudinem eos facti habere; vinci se posse citius obsequio quam bello; prelium incipere quemvis etiam ignavum posse, caeterum finem penes victores esse. Ad haec illi summisso vultu, supplici voce pauca pro delicto suo verba faciunt: se non hostili animo nec ad oppugnandum imperium arma cepisse, sed terminos patrum suorum, iure omni modo suos factos, vastari a suis gentilibus pati nequivisse; de caetero, si modo sibi parcatur, velle eniti, ut, malorum metu liberi, propensius erga se benivolentia imperialis et gratia conservetur.