Latin
Book 3, lines 3.1.167-3.1.172
Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris 3.1.167-172
Not analysed yet
Capitulum LII.
Unde factum est, ut hisdem diebus cum de civitatibus universis obsides exhiberentur ac Otto palatinus comes de Baioaria Ferrariam ad id negotium promovendum destinatus fuisset, alveum, quo se Padus ad munimentum civitatis partitur, absque navibus transmeans, inprovisus ac inopinatus supervenit, ordinatisque ad votum rebus omnibus, XL vadibus acceptis, rediit. Ea res finitimos plurimos exterrens, incredibilis visa est pro eo, quod Ferraria, Pado ibidem instagnante et paludes inpermeabiles faciente, munimento locorum fidens, omnem viciniam suam intrepida ac superba rideret atque despiceret. Dehinc cum Eridani fluenta ad disponenda regalia predia domus Mehtildis transmearet, turbam calonum, meretricum et lixarum, quae se exercitui plurima inmiscuerat militumque animos effeminare poterat, antiquorum imperatorum exemplo propellendam ac deterrendam decernit.
Capitulum LIII.
Inter haec, cum tota Italia sub silentio ageret et bellorum inquietudinem pacis tranquillitate commutasse videretur, Fridericus deperisse sibi ratus tempus, in quo non aliquod magnificentiae suae monimentum prestitisset, novam civitatem Laudensibus fabricare adorsus est, ubi, si forte Mediolanenses pristinas inimicitias refricando clades suas inciderent, ab eorum incursu securiores existerent. Maxima ergo providentia, maximo pietatis obsequio iuxta fluvium Adduam locum elegit, ex omni parte fluminis ambitu munitum, uno tantum mediocri aditu muro et vallo sepiendo. In cuius civitatis fabrica ingentes sumptus expendens liberalitatis suae singulare prebuit argumentum. Deinde generalem curiam omnibus Italis civitatibus et primoribus aput Roncalias in festo beati Martini celebrandam indicit, ubi et leges pacis promulgaret et de iusticia regni, quae multo iam tempore aput illos obumbrata in desuetudinem abierat, pernecessaria sapientum collatione dissereret diuque obsoletam elucubraret.
Capitulum LIIII.
Circa idem tempus Manuele Constantinopolitano imperatore circa partes Antiochiae contra Turcos cum exercitu morante, unus de servis palatii, caniclinus videlicet, quem nos cancellarium dicere possumus, principi suo fraudem molitus est. Tres siquidem audacissimae temeritatis iuvenes infinita corruptos pecunia ad occidendum imperatorem pellexerat, ipseque statuta die, quando id facinus patrari debuerat, ad occupandum aput urbem simul cum imperiali palatio imperium magnis instructus copiis prestolabatur. Tantum regis periculum cum imperatrici per occultum indicem revelatum fuisset, illa magnitudine sceleris perterrita quam velocissime marito proditionem significat; sicque detecto dolo, comprehensis sicariis, prevento criminis auctore et capto, de omnibus condigna sumuntur supplicia. Caniclinus etenim, primo effossis oculis, lingua perforato gutturi transmissa, sine miseratione miserabili morte vitam finivit.