# Gesta Friderici Imperatoris 3.1.17-20

Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris, Book 3, lines 3.1.17-3.1.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-of-freising/gesta-friderici-imperatoris/3.1.17

Capitulum V.
Itaque in predicto territorio episcopatus Poznan, circa partes Crisgowe, prefatus dux pedibus imperatoris provolutus interventu principum hoc tenore in gratiam receptus est. Primo iuravit pro se et pro omnibus Polanis, quod frater suus exul ad ignominiam Romani imperii non fuerit expulsus. Deinde pollicitus est dare duo milia marcarum imperatori et principibus mille, imperatrici XX marcas auri, curiae CC marcas argenti ob eam negligentiam, quod ad curiam non venerat nec de terra debitam fecerat fidelitatem. Iuravit quoque Italicam expeditionem. Deinde iuravit, ut in proxima nativitate Domini ad curiam Magdeburg celebrandam venire deberet, iuxta iudicium et sententiam Polanorum et Boemorum super querimonia fratris sui expulsi plenarie responsurus. Sicque, iurata principi fidelitate, sicut mos est, et de supradictis omnibus fideliter adimplendis acceptis obsidibus, Gazimero videlicet, fratre ducis, et aliis nobilibus, gloriosam adeptus victoriam Deo duce feliciter augustus revertitur. Ipse tamen dux dolis plenus et acerbam dominationis cupidinem mente gerens iamiam suis promissionibus, ut postmodum patuit, moliebatur insidias. Nam nec ad curiam venit nec sufficientes pro se procuratores misit, Italicam quoque expeditionem violato sacramento mentitus est.
Capitulum VI.
Non multo post aput Herbipolim civitatem [Alexii] Constantinopolitani imperatoris legati coram principe cum muneribus suam peragunt legationem. Quia tamen verba eorum in quibusdam fastum regalem et Grecum in subornato sermone videbantur sapere tumorem, imperator eos despexit, et nisi in melius commutata sententia commodius sibi prospexissent, si fieri poterat salvo nunciorum privilegio, dissimulationem agente principe, prope fuit, ut a quibusdam ignominiosum et erumpnosum accepissent responsum. Placatus tamen multis eorum precibus et lacrimis imperator veniam super his donavit, accepta sponsione, quod deinceps spernentes ampullosa, nonnisi eam quam deceret Romanum principem et orbis ac Urbis dominatorem, reverentiam suis salutationibus apportarent. Indulgentiam et gratiam consecuti Fridericum ducem Sueviae, filium Conradi regis, adhuc adolescentulum, in presentia sua gladio accingi et militem profiteri postulant et impetrant. Amita siquidem sua imperatrix Constantinopolitana et antea et nunc multis et magnificis eundem puerum visitaverat largitionum muneribus idque legatis in mandatis dedisse traditur, ne quando nisi completo hoc negotio in Greciam reverterentur, astipulante sibi cum magno favore proprio marito ob gratiam et antiquam amiciciam cum patre pueri rege Conrado habitam.

---

Otto of Freising, GESTA FRIDERICI IMPERATORIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ottofreising.html.
