# Gesta Friderici Imperatoris 3.1.3-5

Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris, Book 3, lines 3.1.3-3.1.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-of-freising/gesta-friderici-imperatoris/3.1.3

Explicit prologus
Incipiunt capitula in librum tercium
I. De procinctu contra Polanos et de situ terrae et more illius gentis. II. Quae causa fuerit illius expeditionis. III. Quomodo imperator Poluniam intraverit et quid ibi fecerit. IV. Quomodo dux eorum ad deditionem venerit. V. De conditionibus pacis et reditu imperatoris. VI. De indignatione principis adversus Grecorum legatos. VII. De legatis regis Angliae eiusque muneribus. Exemplar litterarum eiusdem. VIII. De nunciis diversarum nationum. De curia aput Bisuncium celebrata et nunciis Adriani papae. IX. Exemplar litterarum eiusdem. X. Quod imperator talem legationem graviter tulerit. XI. Litterae per ambitum imperii super hoc directae. XII. De aliis in Burgundia bene gestis. XIII. Quod Polani fidem et sacramenta mentiti sunt, et de nunciis regis Ungariae, et de fratre eius. XIV. Quomodo aput Ratisponam Bolizlaus rex ex duce creatur. XV. Quod Fridericus partes circa Rhenum adiit, et qualiter religiosorum consiliis ad expeditionem contra Mediolanenses se preparavit. XVI. Recapitulatio de legatis Romani pontificis et exemplar litterarum Adriani papae. XVII. Quid episcopi Alemanniae rescripserint. XVIII. Quod procinctum movens aput Augustam nuncios Romani pontificis audivit. XIX. De legatis principis, quos misit in Italiam. XX. Quomodo ab Italis recepti et quid patraverint. XXI. Qualiter se erga nuncios Romani pontificis habuerint, et quid eisdem Romanis in via acciderit. XXII. Quae verba apportaverint. XXIII. Excusatoriae litterae Adriani papae. XXIV. Quod imperator tunc Romanis reconciliatus est. XXV. De nunciis regis Datiae. XXVI. Quot et quibus viis exercitus montana transivit. XXVII. Quomodo Brissienses primo impetu attriti sint. XXVIII. Quomodo pacem in exercitu princeps iurari fecerit, et de legibus pacis. XXIX. Adhortatio principis post adunatum exercitum. XXX. De nunciis Mediolanensium et immutatione atque commotione, quae in civitate [fit]. XXXI. Quomodo Fridericus ad obsidionem Mediolani properans Adduam transivit. XXXII. Quomodo castrum Trecium ab imperatore expugnatum sit. XXXIII. De morte comitis Ekkeberti et aliorum. XXXIV. Quod imperator ob hoc iratus et quomodo placatus [sit]. XXXV. Quo ordine et quot legionibus contra civitatem properat. XXXVI. De adventu principis Mediolanum. XXXVII. De situ civitatis et moribus civium. XXXVIII. De excursu Mediolanensium, et quomodo et a quibus excepti seu repulsi [sint]. XXXIX. De assultu nostrorum in portam. XL. Item de eruptione Mediolanensium contra ducem Austriae et clade eorum. XLI. De temeritate cuiusdam Mediolanensis et probitate comitis Alberti. XLII. Quomodo imperator civitatem giraverit. XLIII. De turre quae vocabatur arcus Romanus. XLIV. De crudelitate Cremonensium et Papiensium contra Mediolanenses. XLV. Quod Mediolanenses variis modis attriti suadente Gwidone comite tractant de pace. XLVI. Oratio eiusdem exhortatoria. XLVII. Quomodo Mediolanenses in gratiam sint recepti, et de condicionibus pacis. XLVIII. Ubi Mediolanenses ad conspectum principis admissi sint et qualiter recepti [sint]. XLIX. De reconciliatione eorum quanta utrimque laeticia. L. Quod post actum triumphum plures ex principibus Fridericus redire permisit. LI. Qua de causa Fridericus quosdam Veronensium hostes iudicaverit, et de dampno eis illato. LII. De Ferraria et eius obsidibus. LIII. De edificatione novae Laudae et curia aput Roncalias celebranda. LIV. De Constantinopolitano imperatore, quomodo insidias suorum evaserit.

---

Otto of Freising, GESTA FRIDERICI IMPERATORIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ottofreising.html.
