# Gesta Friderici Imperatoris 3.1.61

Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-of-freising/gesta-friderici-imperatoris/3.1.61

A Verona per Mantuam iter agunt, et venientes Cremonam celebre colloquium, et si mavis curiam, tenuere, occurrentibus eis ad eam civitatem archiepiscopis Ravennate et Mediolanense et de suffraganeis eorum XV episcopis necnon comitibus, marchionibus, consulibus et primis omnium circaiacentium civitatum, idque veraciter asserere potero multis ante haec regibus denegatam eam, quam tunc probitate sua evicerunt isti legati principis, magnificentiam et gloriam. Inde per Romaniolam et Emiliam iter agentes exarchatum Ravennatem visitant, nusquam segnes, nusquam incauti peragere, quae negotiis principis ac regni utilitatibus profutura novissent. Inde per Ariminum versus Anconam tendunt; compererant enim logothetam seu Paliologum cum aliis nunciis Constantinopolitani imperatoris ibidem morari, specie quidem, quo adversus Wilhelmum Siculum largitione pecuniae milites qui solidarii vocantur colligerent, re autem vera, [sicut tunc fama fuit], ut civitates maritimas, quod sepius antehac attemptatum novimus, seu vi seu dolo sub Grecorum redigerent ditionem. Cumque Ravenna exeuntes non longe adhuc a civitate processissent, obvios habuere non paucos de melioribus terrae, qui ad prefatos Grecorum legatos ierant et cum ipsis colloquium familiare tenuerant. Qua de re commoti et in iram versi, pro eo quod se despexisse et Grecos spe lucri sibi preposuisse viderentur, Otto palatii comes, nec suorum paucitate nec illorum remoratus numerositate, gladio exerto in meliorem et nobiliorem omnium Ravennatensium, nomine Wilhelmum cognomento Maltraversar, manum misit seque eum captivum abducturum comminatus est, omnibus aliis pre timore et pavore silentibus et non contradicentibus. Magna et miranda prefati comitis animositas, quem nec copiosus eiusdem nobilis viri comitatus terruit nec vicinae civitatis metus permovit, quin ut legatus imperii, ubi ratio postulabat, auctoritate imperiali uteretur. Tandem lenioribus verbis et multa supplicatione mitigatus et placatus ceptum iter peregit ac contra Grecos, qui, ut diximus, apud Anconam tunc morabantur, profecturus non parvam miliciam collegit et prope civitatem castra posuit. Evocatos itaque ad se verbis minacibus et valde gravibus adorsi sunt, qua temeritate sine principis conscientia talia presumpsissent; non se ignorare Danaum insidias et Grecam astutiam: simulata humanitate maleficia voluisse, callidissima fraude composita in amicos deputasse, quod contra inimicos struxisse putabantur. Cumque manifestis indiciis hostes Romani imperii convincantur, non aliud superesse, quam ut pro crimine lesae maiestatis de ipsis omnibus supplicium sumatur. Talibus invectionibus perterriti Greci atque animo consternati multa supplicatione verba excusationis depromunt partemque suam quibus possunt argumentis purgare conantur. Nequaquam se ignorare legem Iuliam maiestatis, quae in eos, qui contra imperatorem vel rem publicam aliquid moliti sunt, suum vigorem extendit. Verum ab hoc suam ipsorum conscientiam sese beatos facere, ficta pro veris non recipienda. Magis eos credere debere benignitatibus et obsequiis sepissime a Grecis in nostros experimento probatis. Testis horum sit Alemannia tota, testis pietatis sit ipse imperator, nunc princeps orbis terrarum, qui haec aliquando viderit et re ipsa expertus fuerit. Equitas in vivos, misericordia in mortuos, honor in principem, munificentia in optimates, haec esse affectus sui erga nostros probationes certissimas fictisque criminationibus veriores. His et similibus se cum magna mentium contritione Grecis de obiectis excusantibus, dum nulla fraudis deprehendi potuissent indicia, acceptis ab eis magnificis muneribus in Greciam eos pacifice remigare concedunt ipsique Mutinum revertuntur.

---

Otto of Freising, GESTA FRIDERICI IMPERATORIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ottofreising.html.
