# Gesta Friderici Imperatoris 3.1.62-65

Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris, Book 3, lines 3.1.62-3.1.65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-of-freising/gesta-friderici-imperatoris/3.1.62

Capitulum XXI.
Hisdem diebus Heinricus et Iacinctus, supra dicti nuncii Adriani papae, Ferariam venerant, auditoque quod legati imperatoris Mutinam redissent, non sperantes ipsos sibi occurrere, humilitatis formam prebentes, quod insolitum antea fuerat, ad eos pergunt, expositaque causa legationis, quod scilicet ea, quae pacis essent et honor imperio, in mandatis haberent, dimittuntur. Iam vero adventum illorum per omnes partes illas, ubi arta montium transituri erant, fama nunciaverat, multosque mortalium rerum alienarum cupidos id contra eos animaverat, quod pene neminem latebat maiestatem imperialem Romanis infensam existere, quodque vicio aviditatis quisque ardebat, acsi regiae voluntati obsequeretur, temerarius intendebat, sperans in hoc casu latrocinium honestiori nomine posse palliari. A Feraria itaque Veronam, a Verona per vallem Tridentinam iter agunt, habentes secum gratia maioris securitatis venerabilem episcopum Tridentinum Albertum. Sed prevaluit auri sacra fames, quae quos arripuit, nil umquam honestum, nil moderatum sentire vel appetere permittit. Nam Fridericus et Heinricus comites, quorum in illis partibus non parum poterat violentia, tam cardinales quam episcopum captos, spoliatos in vinculis ponunt, donec Romanos quidam datus in obsidem nobilis vir N., germanus Iacincti, episcopum autem evidenter divina potentia liberavit. Hanc tamen inmanitatem nobilissimus dux Baioariae et Saxoniae ob amorem sanctae Romanae aecclesiae et honorem imperii non multo post probe vindicavit. Namque et vadem eripuit et comites multis malis attritos ad deditionem et satisfactionem coegit.
Capitulum XXII.
Friderico igitur, ut iam dictum est, castra in campestribus Augustae civitatis metato, ad suam eosdem legatos admittit presentiam, eisque clementer receptis causam adventus exquirit. Illi reverenter ac demisso vultu, voce modesta tale suae legationis assumunt principium: �Presul sanctae Romanae aecclesiae, vestrae excellentiae devotissimus in Christo pater, salutat vos sicut karissimum et spiritalem sancti Petri filium. Salutant etiam vos venerabiles fratres nostri, clerici autem vestri, universi cardinales, tamquam dominum et imperatorem Urbis et orbis. Quanta dilectione sancta Romana aecclesia amplitudinem et honorem imperii vestri amplectatur, quam sine conscientia peccati vestram satis invita sustinuerit indignationem, et scripta presentia et in ore nostro positae vivae vocis officium declarabit'. Post haec verba litteras efferunt, quae venerabili Ottoni Frisingensi episcopo ad legendum simul et interpretandum datae sunt, viro utique, qui singularem habebat dolorem de controversia inter regnum et sacerdotium. Exemplar litterarum hoc est:

---

Otto of Freising, GESTA FRIDERICI IMPERATORIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ottofreising.html.
