Latin
Book 3, lines 3.1.68-3.1.73
Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris 3.1.68-73
Not analysed yet
Capitulum XXIIII.
Lectis et benigna interpretatione expositis litteris, imperator mitigatus est, clementiorqnue factus quasdam causas alio loco memorandas, quae seminarium discordiae prestarent, si non congrua emendatio interveniret, legatis per capitula distinxit. Quibus ad nutum principis et per omnia bene respondentibus presulemque Romanum in nullo regiae dignitati derogare, sed honorem ac iusticiam imperii semper illibatam conservare pollicentibus, pacem et amiciciam tam summo pontifici quam omni clero Romano reddidit eamque signo pacis et osculo absentibus per presentes destinavit. Sicque hylariores facti legati donatique regalibus muneribus divertunt in civitatem.
Capitulum XXV.
Eodem loco hisdemque diebus nuncii regis Datiae N., nuper electi, principis adeunt presentiam, postulantes, quatinus investituram de regno suo regi mittere ac electionem de ipso factam ratihabitione confirmare dignaretur. Exaudivit eos imperator, prebito et accepto ab eis sacramento iurisiurandi post reditum suum de Italia infra XL dies regem ad curiam venturum et regni administrationem de manu principis debitae fidelitatis interposita securitate suscepturum.
Capitulum XXVI.
Interea confluente ad ipsum undiqueversus copioso exercitu, nuncii diversorum principum aulam replevere, quibus locis singuli eorum cum singulis exercitibus per artiora montium loca transirent, imperatorem consultantes. Tantae siquidem erant auxiliariorum copiae, quod plurium viarum meatus vix eos pre multitudine sustinere potuissent, videlicet Francorum, Saxonum, Ribuariorum, Burgundionum, Suevorum, Baioariorum, Lotharingiorum, Boemorum, Ungarorum, Carentanorum, et cum his aliae nonnullae Celticae seu Germaniae nationes, viri fortes, bellatores infinitae multitudinis vario armorum apparatu, iuventus valida et ad bellorum motus inperterrita. Fridericus habito consilio et provida circumspectione usus hoc modo eis vias et Alpium transitus censuit distribuendas. Dux Austriae Heinricus et item Heinricus dux Carentanus et simul cum eis copiae Ungarorum, ferme DC sagittarii electi, pariterque comites et barones illarum terrarum per Canalem et Forum Iulii atque marchiam Veronensem; dux Bertolfus de Zaringen vel potius Burgundiae cum Lotharingis per viam Iulii Cesaris, quae modo mons Iovis vocatur; multa pars Francorum, Ripariolorum ac Suevorum per Clavennam et lacum Cumanum. Princeps ipse, habens in comitatu suo regem Boemiae, ducem Sueviae, videlicet Fridericum, filium regis Conradi, fratrem suum Conradum palatinum comitem de Rheno, Fridericum Coloniensem, Arnoldum Maguntinum, Hellinum Treverensem archiepiscopos cum episcopis Conrado Eistetense, Daniel Bragensi, Herimanno Verdense, Gebehardo Herbipolense et abbatibus regalium cenobiorum, videlicet Fuldense, Augiense -taceo marchiones, comites clarissimos et valde potentes, quorum nomina si coner perstringere, delicato seu pigro lectori onerosus existam -his omnibus stipatus agminibus, immo divino comitatus presidio, divus augustus Alpium fauces felici procinctu cepit urgere.