# Gesta Friderici Imperatoris 3.1.74-78

Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris, Book 3, lines 3.1.74-3.1.78. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-of-freising/gesta-friderici-imperatoris/3.1.74

Capitulum XXVII.
Iam angustias montium laetus exierat exercitus, iam in planis Italiae campestribus castra metati fuerant, primaque venientium impetum Brissia, temere in locis munitis et militum suorum fortitudine confisa, armis ausa fuit excipere. Sed momento temporis laceratis eius viribus subacta est; primo a rege Boemorum graviter attrita, deinde in adventu principis, datis LX vadibus simulque non modica pecunia, in deditionis pactionem recepta.
Capitulum XXVIII.
Residente augusto et ex diversis Italiae civitatibus venientem militem prestolante, consilio inito commode et religiose satis prius de pacis quam de belli tractat negotiis. Conventum ergo principum cogens leges pacis in exercitu conservandas tales constituit:
Statuimus et firmiter observari volumus, ut nec miles nec serviens litem audeat movere. Quod si alter cum altero rixatus fuerit, neuter debet vociferari signa castrorum, ne inde sui concitentur ad pugnam. Quod si lis mota fuerit, nemo debet accurrere cum armis, gladio scilicet, lancea vel sagittis; sed indutus lorica, scuto, galea, ad litem non portet nisi fustem, quo dirimat litem. Nemo vociferabitur signa castrorum, nisi querendo hospitium suum. Sed si miles vociferatione signi litem commoverit, auferetur ei omne suum harnascha, et eicietur de exercitu. Si servus fecerit, tondebitur, verberabitur et in maxilla comburetur, vel dominus suus redimet eum cum omni suo harnascha. Qui aliquem vulneraverit et hoc se fecisse negaverit, tunc, si vulneratus per duos veraces testes, non consanguineis suis, illum convincere potest, manus ei abscidatur. Quod si testes defuerint et ille iuramento se expurgare voluerit, accusator potest, si vult, iuramentum refutare et illum duello impetere. Si quis homicidium fecerit et a propinquo occisi vel amico vel socio per duos veraces testes, non consanguineos occisi, convictus fuerit, capitalem sententiam subibit. Verum si testes defuerint et homicida iuramento se expurgare voluerit, amicus propinquus occisi duello eum potest impetere. Si extraneus miles pacifice ad castra accesserit, sedens in palefrido sine scuto et armis, si quis eum leserit, pacis violator iudicabitur. Si autem sedens in dextrario et habens scutum in collo, lanceam in manu ad castra accesserit, si quis eum leserit, pacem non violavit.

---

Otto of Freising, GESTA FRIDERICI IMPERATORIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ottofreising.html.
