# Gesta Friderici Imperatoris 3.1.79-86

Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris, Book 3, lines 3.1.79-3.1.86. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-of-freising/gesta-friderici-imperatoris/3.1.79

Miles, qui mercatorem spoliaverit, dupliciter reddet ablata et iurabit, quod nescivit illum mercatorem. Si servus, tondebitur et in maxilla comburetur, vel dominus reddet pro eo rapinam.
Quicumque aliquem spoliare aecclesiam vel forum viderit, prohibere debet, tamen sine lite; si prohibere non potest, reum accusare debet in curia. Nemo aliquam mulierem habeat in hospitio; qui vero habere presumpserit, auferetur ei omne suum harnasch, et excommunicatus habebitur, et mulieri nasus abscidetur. Nemo inpugnabit castrum, quod a curia defensionem habet. Si servus furtum fecerit et in furto fuerit deprehensus, si prius fur non erat, non ideo suspendetur, sed tondebitur, verberabitur et in maxilla comburetur et eicietur de exercitu, nisi dominus eius redimat eum cum omni suo harnasch. Si prius fur erat, suspendetur.
Si servus aliquis culpatus et non in furto fuerit deprehensus, sequenti die expurgabit se iudicio igniti ferri, vel dominus eius iuramentum pro eo prestabit; actor vero iurabit, quod aliam ob causam non interpellat eum de furto, nisi quod putat eum culpabilem.
Si quis invenerit equum alterius, non tondebit eum nec ignotum faciet, sed dicet marschalcho, et tenebit eum non furtive et imponet ei onus suum. Quod si ille qui amisit equum in via deprehenderit oneratum, non deiciet onus eius, sed sequens ad hospicium recipiet equum suum.
Si quis vero villam vel domum incenderit, tondebitur et in maxillis comburetur et verberabitur.
Faber non comburet carbones in villa, sed portabit ligna ad hospicium suum et ibi comburet; quod si in villa fecerit, tondebitur, verberabitur et in maxillis comburetur.
Si quis aliquem leserit, imponens ei quod pacem non iuraverit, non erit reus violatae pacis, nisi ille probare possit duobus ydoneis testibus, quod pacem iuraverit.
Nemo recipiet hospicio servum qui sine domino est. Quod si fecerit, reddet in duplo quidquid ille abstulerit.

---

Otto of Freising, GESTA FRIDERICI IMPERATORIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ottofreising.html.
