Latin
Book 3, lines 3.1.87-3.1.100
Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris 3.1.87-100
Not analysed yet
Quicumque foveam invenerit, libere fruatur ea. Quod si ablata fuerit ei, non reddet malum pro malo, non ulciscetur iniuriam suam, sed conqueretur marschalcho, iusticiam accepturus.
Si mercator Teutonicus civitatem intraverit et emerit mercatum et portaverit ad exercitum et carius vendiderit in exercitu, camerarius auferet ei omne forum suum et verberabit eum et tondebit et comburet in maxillam.
Nullus Teutonicus habeat socium Latinum, nisi sciat Teutonicum; sed si habuerit, auferefur ei quidquid habet.
Si miles militi convitia dixerit, negare potest iuramento; si non negaverit, componet ei X libras monetae, quae tunc erit in exercitu.
Si quis invenerit vasa plena vini, vinum inde extrahat ita caute, ne vasa confringat vel ligamina incidat vasorum, ne ad dampnum exercitus totum vinum effundatur.
Si castrum aliquod captum fuerit, bona quae intus sunt auferantur, sed non incendatur, nisi forte hoc marschalchus faciat.
Si quis venatus fuerit cum canibus venaticis, feram quam invenerit et canibus agitaverit sine alicuius inpedimento habebit.
Si quis per canes leporarios feram fugaverit, non erit necessario sua, sed erit occupantis.
Si quis lancea vel gladio feram percusserit, et antequam manu levaverit, alter occupaverit, non occupantis erit, sed qui occiderit eam sine contradictione obtinebit.
Si quis birsando feram balista vel arcu occiderit, eius erit.
Hanc treugam archiepiscopi, episcopi, abbates datis pro se dextris firmaverunt et violatores pacis pontificalis officii severitate cohercendos promiserunt.
Capitulum XXVIIII.
Iam totus exercitus tam Cisalpinus quam Transalpinus convenerat, iam multitudo prudentium et in lege doctissimorum in unum coierat, omniumque aures intentae erant, quas ad partes vel in quas nationes inprimis eos bellicus labor et voluntas principis invitaret. Tunc imperator, coniuncta cum hylaritate iuvenili regia severitate, ut et timeri pariter et amari mereretur, unde exaudiri posset constitisse et pro concione huiuscemodi usus oratione memoratur:
�Regi regum magnas nos et ingentes debere gratias cognoscimus, cuius dum complacuit ordinationi, ut quasi ministri eius et vestri regni gubernacula regeremus, tantam nobis in vestra probitate atque prudentia fidutiam donavit, quod in multis experimentum vestri habentes, salvo nobis benignitatis vestrae presidio simul et consilio, quaecumque occurrerint, quaecumque rem publicam Romani imperii turbare ausa fuerint, facile reprimenda putemus, imperii inquam Romani, cuius aput nos ministerium, auctoritatem penes vos, qui optimates regni estis, recognoscimus. Nemo nos pro libitu nostro bella gerere putaverit, quorum et eventus varius est, et quae comitum suorum, videlicet fame, siti, vigiliis, denique diversis mortibus horrenda et formidolosa non ignoramus. Non ad prelium nos accendit libido dominandi, sed feritas rebellandi. Mediolanum est, quod patriis vos laribus excivit, quod caris liberorum et coniugum vos amplexibus abstraxit, quod hos omnes labores sua irreverentia et temeritate capitibus vestris induxit. Iustam vobis belli causam fecerunt, qui legittimo imperio rebelles inveniuntur. Suscipietis itaque bella ipsa non cupiditate vel crudelitate, sed pacis studio, ut malorum audatia coherceatur et boni disciplinae suae debitum fructum inveniant. Quod si per desidiam aut ignaviam dedecus a Mediolano vobis illatum vindice gladio non prosequeremur, iam indubitanter eum sine causa portaremus, nec tam esset in hoc nostra laudanda pacientia quam negligentia vituperanda. Ministri ergo iusticiae suffragium vestrum iuste postulamus, ut temeritas adversariorum careat effectu et imperii status ad nostra deductus tempora nostro ministerio debitum sortiatur honorem. Non inferimus, sed depellimus iniuriam. Cumque iustum bellum sit, quod ex edicto superioris potestatis geritur, agite nunc universi, summam militiae laudem consecuturi, de meritis et laboribus fructum [magnificum] recepturi, obedientiam rei publicae utilitatibus exnibete, quidquid vobis utiliter imperatum fuerit, pro viribus obtemperate. Divina siquidem opitulante misericordia non segnes, non degeneres invenire nos debet inimica civitas in conservando, quod antecessores nostri Karolus et Otto titulis imperii addidere primique de ultramontanis, ille inter occidentales, hic inter orientales Francos, ad regni terminos dilatandos adicere curaverunt'.