# Gesta Friderici Imperatoris 4.1.108-112

Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris, Book 4, lines 4.1.108-4.1.112. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-of-freising/gesta-friderici-imperatoris/4.1.108

Capitulum XVII.
Eodem etiam anno insignis illa aecclesia et regium opus aput Spiram civitatem similiter igne consumpta est et desuper, continuitate muri rupta, ruina molesta plerosque involvit. Hisdem diebus Fridericus Coloniensis archiepiscopus, cuius superiore libro mentio habita est, tertio pontificatus sui anno cum multorum luctu diem clausit extremum, carnesque eius et viscera aput Papiam posita, ossa vero ad civitatem Coloniensem deportata sunt. Vir nobilis et litteratus, quique mansuetudine ac benignitate sua longe lateque multorum in se provocarat affectum. Erbipolensis quoque antistes N. revisendae patriae amore illectus, dum benigne ab augusto dimitteretur, paulo post septimum diem reditus ad civitatem suam morbo correptus obiit, exemplo suo docens, quod longas manus mortis nec terra securior nec convictus delicatior faciet declinare.
Tunc etiam Conradus Croatiae atque Dalmatiae dux, natione Noricus, de castro Dachowa oriundus, aput Pergamum finem vivendi fecit, eiusque corpus in terram suam deportatum, in monasterio Schiren sepultum est. Cuius liberalitas et in multis probata periculis animi magnitudo meruit, ut, subtractus ex hac luce, memoria illius longo tempore aput posteros non deleatur. Nobiles quoque complures et milites strennuissimos, quorum nomina mihi scribenti non occurrunt, aut varius belli eventus aut morborum vis per id tempus idem tempestatis turbo involvit.
Capitulum XVIII.
Friderico in hibernis agente, Adrianus Romanae urbis antistes quorumdam instinctu ea, quae iam inter ipsum et imperatorem aput Augustam sopita fuerant, refricare cepit et denuo meminisse, modo nunciorum suorum iniuriam, modo eorum, qui pro colligendo fodro directi fuerant, insolentiam et castellanorum suorum gravamen incusans: se pro bonis mala recepisse, imperatorem beneficiis suis ingratum existere. Proinde occasionem querens, cum audisset, quod regalia principi tam ab episcopis et abbatibus quam a civitatibus et proceribus recognita fuere, litteras in fronte quidem leniores, diligentius vero consideratae acriori commonitione plenas, super hoc negotio dirigit, easque quidam indignus et vilis nuncius presentans, antequam recitatae fuissent, disparuit. Qua de re commotus caloreque iuvenili ad vicem rependendam accensus, meditationem concipit, non quidem per abiectam, sed per honoratam illi respondere personam. Iam antea missus fuerat ad sedem apostolicam episcopus Vercellensis, amicam deferens petitionem, quatinus Gwidonem nobilem iuvenem, filium comitis Gwidonis Blanderatensis, cuius supra mentionem fecimus, quem loco Anselmi princeps in Ravennate aecclesia subrogari fecerat, ibidem confirmaret et ordinaret. Nam idem iuvenis infra sacros ordines adhuc existebat, et clericus Romanae aecclesiae pridem factus ac in subdiaconum a papa Adriano consecratus, nonnisi eius coniventia et assensu in aliam aecclesiam transferendus putabatur. Cum autem hoc a Romano pontifice, volente in irritum revocare quod factum fuerat, negaretur, mittitur denuo Herimannus Ferdensis episcopus in id ipsum, eiusque negocium item effectu caruit. Quod si quis plenius scire desiderat, epistolas utrimque directas consulat, quarum talia rescripta inveniuntur:

---

Otto of Freising, GESTA FRIDERICI IMPERATORIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ottofreising.html.
