# Gesta Friderici Imperatoris 4.1.123

Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-of-freising/gesta-friderici-imperatoris/4.1.123

Epistola eiusdem ad [papam]. Cum et tacendi et loquendi tempus sit, quando commune instat periculum, desperationis potius quam religionis est servare silentium, omnium est conclamare, in unum concurrere ac ferre presidium. Quando autem impetus hostilis aut incendium ingruerit civitati, presertim eorum interest, qui vigiles civitatis sunt, eos qui in arce sunt, ipsum quoque patrem familias expergefacere ad subveniendum in necessitatis articulo. Hac officii mei consideratione et specialis debiti, quo teneor multis rationibus sanctae Romanae aecclesiae, ego, licet minimus episcoporum, qui nec sum dignus vocari episcopus, tam impudenter quam imprudenter exclamo ad vos, reverentissime pater et domine, hoc in tempore, quo nobis infirmioribus videtur imminere, quod multum pertimescimus, periculum. Et quidem ab illa olla, quam succensam ab aquilone vidit olim propheta, ignis quidam per scintillas occultas cepit erumpere, sed adhuc in fumo est et Deo gratias! nondum in flammam eluxit. Inter vos, domine, et filium vestrum, dominum nostrum imperatorem, verbotenus adhuc aliquid perturbationis est. Timendum valde et metuendum, ne verba verbis obviantia sua collisione flammam tandem excutiant, quae se latius diffundat in sacerdotio et regno; quod Deus avertat! Ipse filius vester, sicut nostis, dominus noster est, vos autem, quomodo Christus, magister et dominus. Nemo nostrum audet dicere hinc vel inde, cur hoc facitis aut dicitis. Optamus tantum et rogamus ea quae ad pacem sunt. Quodsi liceret salva reverentia verba singula trutinare et rationem singulorum exigere, in insipientia dico, non, ut arbitror, expediret, quia potius ignis sine mora discutiendus est, quam de igne, qua de parte venerit, disceptandum. Supra me esse scio quae loquor, sed in simplicitate cordis mei coram eo, qui super omnes et secretorum est conscius, haec loquor et, ex quo cepi semel, loquar adhuc vobis confidenter tamquam patri et domino. Omissis illis, quae aliter et aliter secundum varias auditorum et interpretum mentes possunt accipi, dignetur ex integro scribere vestra paternitas placide ac benigne filio vestro, domino nostro imperatori, et ad se paterno affectu eum revocare, promptum ad exhibendam vobis omnem reverentiam. Samuhel David suum amplectatur nec dimittat a se separari, ut nulla scissura clamidis fiat, quatinus Deus honoretur et aecclesia catholica tranquilla devotione laetetur.

---

Otto of Freising, GESTA FRIDERICI IMPERATORIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ottofreising.html.
