# Gesta Friderici Imperatoris 4.1.124-127

Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris, Book 4, lines 4.1.124-4.1.127. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-of-freising/gesta-friderici-imperatoris/4.1.124

Capitulum XXIII.
Interea cum de curia obtimatum ad singulas civitates bini vel plures pro constituendis potestatibus et consulibus a principe destinati fuissent, contigit Reinaldum cancellarium et Ottonem palatinum comitem de Baioaria, sepe iam memoratos, comitemque Gozwinum ad civitatem Mediolanensem devenisse, id negotium in ea civitate sicut et in caeteris iussos promovere. Populus ergo in seditionem conversus, ad domos, ubi legatos manere suspicabantur, mox procurrere, contumeliosa et superba perstrepere, lapidibus aliisque missilibus crepitare. Nec ab eo tumultu vel comes Blanderatensis, qui et ipse affuit, vel reliqui nobiles eos avertere poterant. Nam et in ea civitate et pene in aliis Italiae urbibus non procerum, sed vulgi motus haec cuncta secuntur. Id ingenio mobili, seditiosum atque discordiosum erat, cupidum novarum rerum, quieti et ocio adversum. Aliquantae etiam nobilitatis parti studio talium rerum incitatae tumultus ipse et res novae satis placebant. Legati ergo, quorum quidam intra muros urbis erant, inproviso metu incerti ignarique quid potissimum facerent, trepidare, cum nec resistere armatis et multis ipsi pauci et inermes possent et portae ante clausae fugam prohiberent. Comites autem, quos et ipsi magis infensos habebant, extra hospitatos ea res minus terruit; qui sine mora, comperto tumultu, illesi intactique recessere. Altero die tam episcopus quam cancellarius, infecto negotio, eos e vestigio subsecuntur. Ita Mediolanenses, violata pace, ruptis sacramentis, contaminato federe, quod etiam aput barbaros legatis ius gentium constituit, defectionis iteratae venenum, quod corde conceperant, quod occultis machinationibus conflaverant, hac temeritate discooperire non verentur.
Capitulum XXIIII.
Eodem tempore vel potius hisdem diebus legati Constantinopolitani imperatoris ad curiam venturi fidem publicam expetebant; namque pro morte Wibaldi abbatis Stabulensis, qui in Greciam missus ibi vita decesserat, sese suspectos haberi metuebant. Nuncii quoque Lodewici regis Francorum et Heinrici regis Angliae, cum post unos mox alii supervenissent, utrique Fridericum in partem ac favorem sui principis inclinare multis verborum delinimentis atque muneribus concertabant. Inter hos siquidem reges ex eo tempore, quo inter Lodewicum et thori sui sociam factum est divortium eaque prefato Anglorum principi superbis adhesit nuptiis, sive occasione dirimendorum inter se finium, sive quodam alio latentiore zelo, continuae simultates et dissensiones ortae sunt, magnumque sibi credidit auxilium accessisse, quisquis eorum sibi Romani principis conciliare potuisset auctoritatem. Rex quoque Ungarorum fama sola Mediolanensium comperiens temeritatem, honorabiles nuncios et litteratos, magistrum Matheum et magistrum Primogenitum, ad curiam destinavit, suos denuo auxiliarios plures quam prius sponte sua principi promittens. Hos singulos et responso prudenti exhilaratos et regalibus donatos muneribus augustus expedivit et ad suos principes remeare concessit.

---

Otto of Freising, GESTA FRIDERICI IMPERATORIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ottofreising.html.
