# Gesta Friderici Imperatoris 4.1.138-141

Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris, Book 4, lines 4.1.138-4.1.141. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-of-freising/gesta-friderici-imperatoris/4.1.138

Capitulum XXX.
Est autem in lacu Cumano insula divitiis habundans, hominibus bellicosis referta, quae nisi valde cruenta victoria a quoquam capi difficile putabatur. Erat autem amica Mediolanensibus et multo tempore per fedus coniuncta. Princeps propter commeatum venientium ad se ac redeuntium optimum ratus eo membro corpus insidiosae civitatis mutilare, concepta spe atque fiducia, insulam se vel sicut hostem infestum contra hostes vel, si hoc elegerint, tamquam benignum imperatorem ad socios et amicos intraturum comminatur. Nec mora, cum paucis quos secum habebat naves ingressus coepit remigare. Insulani dum principis spiritum simul et audatiam cognovissent, divino quodam timore concussi obviam navigio pergunt, pacem petunt, cum magno plausu et alacritate venientem excipiunt, fidelitatem iurant, muneribus honorant. Satisque fidelis in posterum nobis gens illa reperta est. Idque prospectum singulari consilio principis, ut homines illi insulani feri ac pyratica rabie assueti, in tam strictis viarum faucibus usui et oportunitati nostrorum recuperarentur. Quid amplius mirandum in hac victoria? An principis magnanimitas, quod tantam rem hoc modo attemptare non metuit, an felicitas, quod rem adeo periculosam sine periculo devicit? Sed utrumque mirabile, quod et aggredi ausus, et quod tanta felicitate gloriosum complevit triumphum.
Capitulum XXXI.
Simili modo aput Placentiam factum est. Quae et ipsa Mediolanensibus confederata propter diversas causas invisa videbatur et defectionis opinionem dudum incurrerat. Unde etiam, ut supra memoravimus, iure possessionis iussi fuerant vallum replere turresque deponere, ut minitando magis quam puniendo reprimerentur perturbandae civitatis auctores. Eodem quoque tempore egressi fuerant de Placentia latrunculi et nuncios principis, qui de Genua promissam ferebant pecuniam, circiter quingenta talenta, ex insidiis circumvenerunt et memoratam pecuniae quantitatem diripuerunt. Ob haec et alia fraudis experimenta cum eos sicut indubitanter rerum novarum cupidos augustus suspectos haberet, cum paucis tamen sine pavore civitatem ingreditur, dominicam palmarum debito festo peragit caeteraque, quae ibidem agenda fuerant, congrue ordinavit pecuniamque direptam, vix a civibus exoratus, recepit.

---

Otto of Freising, GESTA FRIDERICI IMPERATORIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ottofreising.html.
