# Gesta Friderici Imperatoris 4.1.15-20

Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris, Book 4, lines 4.1.15-4.1.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-of-freising/gesta-friderici-imperatoris/4.1.15

Capitulum VI.
Sequentibus diebus plena atque sollempni curia iudicio et iusticiae a mane usque ad vesperam intentus querimonias et proclamationes tam divitum quam pauperum diligenter audiebat; habensque quatuor iudices, videlicet Bulgarum, Martinum, Iacobum, Hugonem, viros disertos, religiosos et in lege doctissimos legumque in civitate Bononiensi doctores et multorum auditorum preceptores, cum his aliisque legis peritis, qui diversi ex diversis civitatibus aderant, audiebat, discutiebat et terminabat negotia. Videns autem multitudinem eorum, qui cruces baiolarent - is enim Italorum mos est, ut habentes querelas crucem manibus preferant -, misertus illorum, ait mirari se prudentiam Latinorum, qui, cum precipue de scientia legum glorientur, maxime legum invenirentur transgressores, quamque sint tenaces iusticiae sectatores, in tot esurientibus et sicientibus iusticiam evidenter apparere. Divino itaque usus consilio singulis diocesanis singulos iudices preposuit, non tamen de sua civitate, sed vel de curia vel de aliis civitatibus, hac eos commutans ratione, ne, si civis civibus preficeretur, aut gratia aut odio leviter a vero posset averti. Sicque factum est, ut de tanta querulorum multitudine vix ullus superfuisset, qui non aut plenam de lite victoriam sive iusticiam aut competentem cum adversario transactionem se gauderet reportare.
Capitulum VII.
Deinde super iusticia regni et de regalibus, quae longo iam tempore seu temeritate pervadentium seu neglectu regum imperio deperierant, studiose disserens, cum nullam possent invenire defensionem excusationis, tam episcopi quam primates et civitates uno ore, uno assensu in manum principis regalia reddidere, primique resignantium Mediolanenses extitere; requisitique de hoc ipso iure, quid esset, adiudicaverunt ducatus, marchias, comitatus, consulatus, monetas, thelonea, fodrum, vectigalia, portus, pedatica, molendina, piscarias, pontes omnemque utilitatem ex decursu fluminum provenientem, nec de terra tantum, verum etiam de suis propriis capitibus census annui redditionem.
Capitulum VIII.
Hisque omnibus in fiscum adnumeratis, tanta circa pristinos possessores usus est liberalitate, ut, quicumque donatione regum aliquid horum se possidere instrumentis legittimis edocere poterat, is etiam nunc imperiali beneficio et regni nomine id ipsum perpetuo possideret. Ex his tamen, qui nullo iure, sed sola presumptione de regalibus se intromiserant, XXX milia talentorum plus minusve redditibus publicis per singulos annos accessere.

---

Otto of Freising, GESTA FRIDERICI IMPERATORIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ottofreising.html.
