# Gesta Friderici Imperatoris 4.1.154-157

Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris, Book 4, lines 4.1.154-4.1.157. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-of-freising/gesta-friderici-imperatoris/4.1.154

Capitulum XXXVII.
At Mediolanenses novarum turbarum non iam in occulto, sed apertissime tale sumunt principium. Nondum finita sollempnitate paschali, omnibus copiis suis adunatis egressi sunt, oppidum Trecium, ubi Fridericum iam in priori adventu milites suos locasse memoravimus, vi capere properantes, quoniam pernitiosa videbatur obsidio principe intra provintiam existente. Iam enim intra civitatem cupidine castri potiundi machinas aliaque quae incepto usui forent preparaverant. Ita conatus eorum et delicta occultiora fuere. Quae postquam ex sententia instruunt, de inproviso cum magna multitudine oppidum circumveniunt, ac quidam eorum murum modo suffodere modo scalis aggredi cupere, pars eminus glande aut lapidibus seu iaculis pugnare. Milites Romani tumultu perculsi, arma alii capere, pars territos confirmare, quidam in proximos saxa devolvere, tela eminus missa remittere, pauci in pluribus minus frustrati, si Ligures propius accessissent. Omnia aspera, omnia feda atrocitate utrimque preliantium, periculum anceps, victoria primo in incerto erat. Per totum vero triduum continue pugnatum est. Verum enimvero castellani die nocteque vigiliis, ieiuniis laboreque fatigati impetum hostium diutius sustinere non poterant, cum hi per vices et successiones alter alteri laboranti succurreret, istorum vero nullus loco, quem uti defenderet acceperat, cedere potuisset. Defessis itaque omnibus et exhaustis atque languidis, ubi locum hostibus introeundi dederunt, Ligures cuncti irrumpere, oppidani universi vel occisi vel capti. Porro in suos proprios gentiles, quos ibidem repperere, amplius quam in nostros insaniebant, nec ulla fuit eis in Conlatinos miseratio. Nostri autem ob imperatoris reverentiam seu metum captivitati servati sunt circiter octoginta milites de regia clientela. Sed nec hosti triumphanti usquequaque laeta cessit victoria, quam pluribus ex illis caesis et letali vulnere sauciatis. Ita Trecium, Mediolanensium prius municipium, ab ipsis captum, crematum et funditus destructum est.
Capitulum XXXVIII.
Haec audiens Fridericus paulisper mesius, iram cohibuit, indignationem dissimulavit, impetum militum continuit; curiam ante indictam aput Roncaliam gloriose celebravit et ibidem copiosam multitudinem bellatorum collegit. Deinde cum maxima cura ultum ire iniurias festinat et toto apparatu, toto exercitu in Liguriam irruit, agros inflammat, vastat, vineas demolitur, ficus exterminat omnesque fructiferas arbores aut succidi aut decorticari precepit totamque regionem depopulatur, statuens non ante obsidere civitatem, quam penuria necessariorum affligerentur. Aut enim tunc inopia victualium coactos ultro supplicaturos aut, si ad finem usque in eadem pertinatia duravissent, obsidione inclusos fame consumendos vel ad deditionem cogendos arbitrabatur, multoque faciliores ad affligendum fore, si post intervallum temporis iterum atque iterum anxiis incubuisset.

---

Otto of Freising, GESTA FRIDERICI IMPERATORIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ottofreising.html.
