# Gesta Friderici Imperatoris 4.1.164-167

Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris, Book 4, lines 4.1.164-4.1.167. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-of-freising/gesta-friderici-imperatoris/4.1.164

Capitulum XLII.
Hisdem diebus Brixienses, et ipsi quoque novis rebus studentes, comitatum Cremonensium depredationis et latrocinandi causa ingrediuntur. Erant quippe Mediolanensibus amicitia et societate coniuncti. Iam autem antea Cremonenses premoniti ab suis exploratoribus non inparati inveniuntur, sed ex insidiis erumpentes inprovisos invadunt, resistentes paulisper mox in fugam vertunt, predam eripiunt, equites LXVII, pedites fere CCC partim occidunt partim captivos abducunt. Imperator post vastationem hostium Laudam pergit ibique Italicum exercitum dimittit, copias militum, qui de transmontanis expectabantur, ibidem prestolaturus.
Capitulum XLIII.
Et clades quidem Mediolanensium in peius cottidie procedebant, cum in facinus magis accenderentur adversis et populum in urbe fames iam acrior possideret. Non enim spe victoriae maior pars eorum, sed desperatione salutis ferocius movebantur, nec eos videntes tot mala coepti penitebat, sed ceci et amentes facti, etiam in personam christianissimi principis ausi sunt conspirare, obliti, quod iuxta legem eius facti pena animae amissionem sustinet et memoria rei post mortem dampnatur. Itaque quendam, qui se stultum et mente captum simularet, inveniunt eumque ad castra Friderici dirigunt, qui tunc aput Laudam morabatur, ut quovis modo violentas manus imperatori iniceret. Erat autem hic homo tam magnus corpore tantusque viribus, ut non sine causa tantam audatiam concepisse videretur. Animatus itaque multis blandimentis multisque promissionibus, ad novum facinus, ad scelus maximum accingitur. Laudam pergit, castra ingreditur, et stulticiam seu furiam maniae simulans, ut id genus hominum solet, potius iocis et ludicris celebratur, quam a tentoriis excludatur. Porro tentoria Friderici tunc vicina fuerant et pene super litus Adduae locata, cuius loci ea facies isque situs erat, ut labentem inevitabiliter aut convexum obrueret precipitium aut subterlabentis fluminis vorago esset exceptura. Prefatus ergo diem aptum et horam servans, quando imperatorem solum posset invenire, ut conceptum facinus ad effectum perduceret, quodam mane primo diluculo egredientem de cubiculo tentorii, ut more suo coram sanctorum reliquiis orationum suarum Deo munia persolveret, conspicatur, seque optatum tempus ratus adeptum, accurrit, scelestas manus inicit et modo trahendo modo portando versus precipitium contendere coepit, potitusque esset forsitan nefario proposito, nisi divina miseratio ad defensionem divi principis manum extendisset. Namque dum hoc modo ille trahendo, iste renitendo, uterque pro viribus conaretur, accidit, ut funibus quibus tabernacula suspenduntur implicati ambo caderent ad terram. Iamque vociferantis principis clamor auditus cubicularios exciverat; qui accurrentes sceleratum monstrum comprehendunt et multis plagis affectum eodem loco precipitatum dimergunt. Talis tunc de illo opinio fuerat. Nos tamen audivimus eundem vere furiosum fuisse et innocenter vitam perdidisse.

---

Otto of Freising, GESTA FRIDERICI IMPERATORIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ottofreising.html.
