Latin
Book 4, lines 4.1.174-4.1.177
Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris 4.1.174-177
Not analysed yet
Capitulum XLVII.
Cremonensium cum Mediolano discordia perpetua utrosque adeo urgebat, ut hostiliter sibi invicem incubantes non ante manus ab armis reducendas putarent, quam vel una alteram prorsus absumeret vel superior saltem inventa superaret. Freti ergo tunc oportunitate temporis Fridericum ad destructionem Cremae civitatis hortantur, promissis XI milibus talentorum. Huius rei tali occasione sumunt exordium. Crema cum esset de comitatu et diocesi Cremonensium eiusque aecclesiae tam in spiritalibus quam in secularibus regenda foret arbitrio, spontanea se temeritate a suo capite abruperat, et, quod nefas erat, hostibus sociata, cum Mediolanensibus filia matri rebellare coeperat. Super hoc scismate conventa coram principe nec citatione legittima nec vadibus, quos dudum dederat, cogi poterat, ut adversum se experientibus iudicio sisti curarent. Qua de re pro absentiae contumatia ac contumaci absentia contra se sententiam tristem excipiunt hostesque iudicantur.
Capitulum XLVIII.
Collecta ergo valida manu, augustus, ita quod exercitus eius eas copias, quas in obsidione Mediolani habuerat, superare videretur, partem unam cum Cremonensibus contra Cremam dirigit, ipse cum reliquis iterum ad depopulandos Ligures agrum Mediolanensium ingreditur et cum militia Alemannorum totam terram pervagatur hostilem, completumque est et ibi illud quod dicitur: Residuum locustae comedit brucus, et residuum bruci comedit eruca. At Cremonenses cum auxiliariis et magnis copiis ad oppugnandam Cremam venientes acriter civitatem obsidione vallant, summis viribus impugnant. Oppidani fortiter resistunt de muris, et ante muros equis et ad terram valide certatur. Ibi Garnherus marchio Anconae, magnam viri fortis in ea pugna gloriam consecutus, de nostris occiditur. Alii quoque quam plures tam de nostris quam de illis ibidem aut occiduntur aut graviter sauciantur. Erat autem Cremae situs in loco plano et campestri, opere et manu satis liberaliter accuratus, naturae beneficio in quadam sui parte paludoso se defendens ambitu. Caeterum preter fossata ingentia et profunda, aquis plena, duplici muro excelso circumdata omnes aditus et assultus facile arcere valuit. Cives civitatis bellatores audacissimi et, quia cum suis contubernalibus, videlicet Mediolanensibus et Brixinensibus, secundis rebus propensius usi, in atrocitatem, insolentiam ac arrogantiam irritati. Circumvallata itaque civitate, hostium excursus diligenter custodiebantur, et machinae aliaque ad oppugnationem profutura sedula preparatione disponuntur.