# Gesta Friderici Imperatoris 4.1.178-183

Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris, Book 4, lines 4.1.178-4.1.183. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-of-freising/gesta-friderici-imperatoris/4.1.178

Capitulum XLVIIII.
Cum haec aput Cremam agerentur, nuncii de nobilioribus Romanae urbis ex parte senatus populique Romani ad curiam veniunt, omni devotione omnique reverentia suum promittentes obsequium. Rogare, ne pro iniquitate paucorum malorum et de plebe multos bonos et nobiles velit pessumdare; se esse, quorum occasione acceperit, ut imperator Urbis et orbis nominetur. Fridericus, pro eo quod in priori expeditione severius cum illis egerat, indulgentius eorum accepta legatione, benignum illis dedit responsum et per aliquot dies secum commoratos regaliter donavit et absolvit, mittens cum eis legatos Ottonem sepe iam dictum palatii comitem et magistrum Haribertum Aquensem prepositum, virum prudentem et in negotiis regni longa eruditione exercitatum, dans hoc in mandatis, ut et ea, quae cum populo Romano seu de stabiliendo senatu seu de recipiendo prefecto agenda forent, terminarent et cum Romano pontifice, si is hoc eligeret, de prenotatis capitulis finem facerent et concordiam stabilirent.
Capitulum L.
Qui venientes ad Urbem, cum honorifice tam a populo quam a senatu recepti essent interque ipsos et summum pontificem crebri nuncii mediatores dirigerentur, molientibus illis more suo antiquum Romanae urbis fastum, regales se in nullo passi sunt inferiores inveniri, immo et ad se sepius veniri, quam ut illis occurrerent, obtinuerunt.
Capitulum LI.
Fridericus interim in Liguria degens ordinabat, ut aliquam cladem Mediolanensibus, qui omnes ad civitatem confugerant seque intus communierant, inferret. Itaque cum Papiensium pugnacissimis consilium init, ut ad civitatem impetum faciant seque ab hostibus fugari patiantur, ipsum vero ex insidiis circumventurum persequentes. Nec multum tunc opinione deceptus est. Mediolanenses enim, cum eorum impetum sensissent - iam enim predam abigere coeperant -, strennue eos persecuntur eosque resistentes acrius caedunt. Iam parum aberat a vera fuga his qui simulato metu cessuri erant; declinaverant enim paulisper a loco insidiarum. Tum Fridericus cohortatus suos, ab tergo et ex inproviso iam alacres et pene victores hostes invadit auxilioque suis, quos iam pelli acceperat, optatus advenit. Mediolanenses, qui prope iam se victoriam adeptos putabant, videntes se circumventos undique a regiis equitibus nec ullum sibi fugae presidium superesse, adversus omnia inparati, occidi, capi; equi atque viri afflicti. Tum spectaculum horribile campis patentibus, cum medii hostium, nec pugnare nec fugam inire permissi, sine misericordia caederentur. Postremo omnia qua visus erat constrata sunt telis, armis, cadaveribus aut mortuorum aut ad mortem sauciatorum. Verum, qui numerus occisorum aut eo prelio captivorum fuerit, augustus ipse suis litteris declarat, scribens ad Albertum Frisingensem episcopum. Ait autem inter caetera:

---

Otto of Freising, GESTA FRIDERICI IMPERATORIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ottofreising.html.
