# Gesta Friderici Imperatoris 4.1.209

Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-of-freising/gesta-friderici-imperatoris/4.1.209

�In nomine Domini amen. Convenerunt episcopi, presbiteri et diaconi cardinales sanctae Romanae aecclesiae et promiserunt sibi invicem in verbo veritatis, quod de electione futuri pontificis tractabunt secundum consuetudinem istius aecclesiae, scilicet quod segregentur aliquae personae de eisdem fratribus, qui audiant voluntatem singulorum et diligenter inquirant et fideliter describant, et, si Deus dederit, quod concorditer possint convenire de aliqua persona eorundem fratrum, fiat cum bono; sin autem, tractetur tunc de extranea persona, et si concorditer poterimus convenire, bene, sin autem, nullus procedat sine communi consensu; et hoc observetur sine fraude et malo ingenio�. Tali pacto in verbo veritatis firmato, post humatum corpus in aecclesia beati Petri ad eligendum pontificem convenimus et iuxta predictam consuetudinem personas, quae singulorum voluntates diligenter inquirerent et audirent ac describerent, segregavimus. Sed cum propter conspirationem adversae partis electio lente procederet, tertia die fere transacta, ad hoc tandem deventum est, quod XIIII cardinales ex adverso, qui sacramento constricti tenebantur, Rolandum cancellarium nominaverunt. Nos autem VIIII numero, qui nefandi iuramenti exortes eramus, venerabilem fratrem nostrum Octavianum presbiterum cardinalem, virum utique honestum et religiosum, ad regimen apostolicae sedis et ad concordiae et pacis unitatem inter aecclesiam et imperium reformandam ac conservandam dignum et utilem esse cognoscentes, elegimus. Cum res taliter ageretur et partem contrariam pactum, quod in verbo veritatis firmatum fuerat, penitus transgredi volentem sentiremus, pactum supradictum illis ad memoriam reducentes, auctoritate Dei omnipotentis et omnium sanctorum atque nostra eis penitus interdiximus, ne absque communi consensu omnium, sicut in pactione continetur, ullatenus aliquem inmantarent, et Rolandum cancellarium eadem auctoritate, ne susciperet, nichilominus prohibuimus. Qui dum verba et ammonitiones nostras vilipenderent et Rolandum cancellarium manto induere festinarent, nondum tamen illo induto, nos illorum malitiae potius contraire quam consentire volentes et quod male conabantur minime permittentes, ad petitionem populi Romani, electione universi cleri, assensu etiam totius fere senatus et omnium capitaneorum, baronum, nobilium, tam infra Urbem quam extra Urbem habitantium, nostrum electum manto induimus et intronizatum in sede beati Petri collocavimus, inde ad palatium eiusdem, acclamante universo populo, ymnum Deo decantante clero et omnibus sollempniter adimpletis, honorifice deduximus. Adversae vero partis cardinales retrocedentes, in castrum beati Petri se contulerunt ibique per dies octo et amplius inclusi permanserunt. Inde postmodum per senatores educti, extra Urbem secesserunt et XII. postea die, quod a seculo non est auditum, in castro nomine Cisterna, inter Aritiam et Terracinam, Rolandum cancellarium inmantaverunt et in sequenti dominica execraverunt, ac continuo mittentes nuncios per universam Italiam, episcopis, ne ad consecrationem nostri electi venirent, penitus dissuaserunt, minantes illis excommunicationem et depositionem in perpetuum. Qui tamen in prima dominica mensis Octobris auctoritate Dei honorifice consecratus est. Rem qualiter facta est vestrae fraternitati insinuavimus, nihil praeter veritatem adnectentes, teste eo qui falli non potest, et si angelus de caelo aliud euangelizaret, a veritate penitus aberraret. Verumtamen multa quae facta sunt omittentes ista prout brevius possumus vobis significamus, ne prolixiore pagina aures vestras oneraremus. Haec itaque animadvertat vestra fraternitas, quam devotissime obsecramus et admonemus et modis omnibus quibus possumus exhortamur in Domino, quatinus neque per sermonem neque per epistolam a vestro sensu moveamini, sed in veritate nobiscum firmi et immobiles permaneatis.

---

Otto of Freising, GESTA FRIDERICI IMPERATORIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ottofreising.html.
