Latin
Book 4, lines 4.1.21-4.1.25
Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris 4.1.21-25
Not analysed yet
Capitulum VIIII.
Preterea et hoc sibi ab omnibus adiudicatum atque recognitum est, in singulis civitatibus potestates, consules caeterosve magistratus assensu populi per ipsum creari debere, qui fideles simul et prudentes et principi honorem et civibus patriaeque debitam iusticiam nossent conservare. De his autem omnibus fideliter et sine fraude recipiendis et observandis ab omnibus civitatibus et sacramenta prestita et vades pro libitu imperatoris exhibiti sunt. Consequenter pax in commune iuratur eo tenore, ut nec civitas civitatem nec homo hominem impugnaret, nisi a principe hoc sibi foret imperatum.
Capitulum X.
Ad ultimum de iure feudorum, quod aput Latinos scripto nondum sufficienter expressum fuerat et pene omnes eam beneficiorum iusticiam in iniusticiam converterant, leges promulgavit, quarum capitula presenti annotatione subiecimus:
Fridericus Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus. Imperialem decet sollertiam ita rei publicae curam gerere et subiectorum commoda investigare, ut regni utilitas incorrupta permaneat et singulorum status iugiter servetur illaesus. Quapropter, dum ex predecessorum more universali curiae Roncaliae pro tribunali sederemus, a principibus Italicis, tam rectoribus ecclesiarum quam aliis fidelibus regni, non modicas accepimus querelas, quod beneficia eorum et feuda, quae vassalli ab eis tenebant, sine dominorum licentia pignori obligaverant et quadam collusione nomine libelli vendiderant, unde debita servitia amittebant et honorem imperii nostraeque felicis expeditionis complementum minuebant. Habito igitur consilio episcoporum, ducum, marchionum et comitum, simul etiam palatinorum iudicum et aliorum procerum, hac edictali lege Deo propitio perpetuo valitura sanccimus, ut nulli liceat feudum totum vel partem aliquam vendere vel pignorare vel quomodolibet alienare vel pro anima iudicare sine permissione maioris domini, ad quem feudum spectare dinoscitur. Unde imperator Lotharius tantum in futuro cavens ne fieret promulgavit; nos autem ad pleniorem regni utilitatem providentes, non solum in posterum, sed etiam huiusmodi prius illicitas alienationes perpetratas hac presenti sanccione cassamus et in irritum deducimus; nullius temporis prescriptione impediente emptor bonae fidei de precio actionem habeat contra venditorem competentem. Callidis insuper quorumdam machinationibus obviantes, qui precio accepto, quasi sub colore investiturae, quam sibi licere dicunt, feuda vendunt et in alios transferunt, ne tale figmentum vel aliud ulterius in fraudem huius nostrae constitutionis excogitetur, omnibus modis prohibemus; plena auctoritate nostra statuentes, ut venditor et emptor, qui tam illicita contraxisse repertus fuerit, feudum amittat, et ad dominum libere revertatur; scriba vero, qui super hoc instrumentum sciens conscripserit, post amissionem officii cum infamiae periculo manum amittat. Preterea, si quis infeudatus maior XIIII annis sua incuria vel sua negligentia per annum et diem steterit, quod feudi investituram a primo domino non petierit, transacto hoc spacio, feudum amittat, et ad dominum redeat. Firmiter etiam statuimus tam in Italia quam Alemannia, ut, quicumque indicta publice expeditione vocatus a domino suo ad eandem expeditionem spatio competenti venire supersederit vel alium pro se domino acceptabilem mittere contempserit, dimidium reditus feudi unius anni domino non ministraverit, feudum, quod ab episcopo aut ab alio domino habet, amittat, et dominus feudi in usus suos illud redigendi omnibus modis habeat potestatem. Preterea ducatus, marchia, comitatus de caetero non dividatur; aliud autem feudum, si consortes voluerint, dividatur, ita ut omnes qui partem feudi habent iam divisi vel dividendi fidelitatem domino faciant, ita tamen ut vasallus plures dominos non compellatur habere nec dominus feudum sine voluntate vassallorum ad alium transferat; insuper, si filius vassalli dominum offenderit, pater, a domino requisitus, adducat filium ad satisfaciendum domino vel a se filium separet, alioquin feudo privetur; si vero pater vult eum deducere, ut satisfaciat, filius autem contempnit, patre mortuo in feudum non succedat, nisi prius domino satisfecerit; parique modo vassallus pro omnibus suis bonis domesticis faciat.