Latin
Book 4, lines 4.1.219-4.1.222
Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris 4.1.219-222
Not analysed yet
Capitulum LXVII.
Iam vero ad ea, quae apud Cremam gesta sunt, res exigit ut revertamur. Cremenses, ut supra dictum est, tam in vadibus quam in captivis suis male affecti, cum ab excursibus et audatia temere paulolum quievissent, alio ingenio alioque commento nostros fallere cogitant et subvertere. Quedam enim instrumenta fabricant, muscipulis quidem simillima, sed pro qualitate humani corporis fortiora, eaque per vias circaque vallum dispergunt, quibus ignari multi herentes aut capi facile poterant aut occidi. Item fossas quam plurimas hinc inde desuper levi operimento contegunt, quas illapsi similiter aut capiebantur aut occidebantur. Eiusmodi et alii multi latrocinales doli tam ad rapinas quam ad incendia machinarum cum assidue fierent ab his qui intra munitionem erant, Fridericus et calliditate simul et audatia eorum magis irritabatur. Et quia penuria civitatem capere desperasset -habundabant enim frumento -,iterum consilium ad vim atque arma convertit, omnibus agminibus id maxime cupientibus, qui iam longae obsidionis taedio affecti variisque laboribus attriti, merore tenebantur bellumque quoquo modo finiri optabant. Sextus enim iam mensis erat, ex quo civitas obsessa fuerat, hyemsque pluviosa et gelu asperrima illo anno plus solito inhorruerat.
Capitulum LXVIII.
Itaque, admotis omnibus machinis, ad occupandam civitatem hortatur exercitum, turresque in excelsum erectas, ferro variaque materia undique tectas, ut et pondere stabiles essent neque ignibus expugnarentur, super aggeres collocat, iaculatoribus et sagittariis militumque fortissimis plenas, qui cum non conspicerentur, ipsi eos, qui vel super murum astarent vel in civitate deambularent, facillime cernerent telisque appeterent, cum illi neque a vertice venientes sagittas facile declinare neque ulcisci possent, quos non viderent. Quotiens autem ignito ferri pondere et adunco, quo levius hereret, machinas attemptabant, qui desuper erant aquis ignem restinguendo, uncos autem et hamos ferri contis proceris et sudibus dissolvendo conatus eorum in irritum revocabant. In his enim falces alligarant, ut, si quid de materia, quae contra ictus machinarum turribus alligata fuerat, ignis corripuisset, statim absciderent. Et Cremenses quidem ita resistebant, quamvis multi in dies singulos occumberent contraque parum mali hostibus facerent.