# Gesta Friderici Imperatoris 4.1.225-228

Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris, Book 4, lines 4.1.225-4.1.228. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-of-freising/gesta-friderici-imperatoris/4.1.225

Capitulum LXX.
Imperator videns excidium civitatis vicinum esse - iam enim vires eorum et audatiam labor, metus et calamitas fregerant - concilium, quod in octava epiphaniae celebrandum fuerat, distulit animumque totum ad subversionem civitatis laxavit. Iam autem valida iuvenum manus collapsa fuerat, multique in dies singulos iaculis et sagittis occumbebant, cum, ut dictum est, ipsi contra nichil mali nostris facere possent. In tantis ergo rerum angustiis consilio necessitatis adhibito Peregrini Aquilegiensis aecclesiae patriarchae simulque Heinrici ducis Baioariae et Saxoniae colloquium expetunt, petentibusque locus et hora datur, quando sapientiores et maiores civitatis se dictorum heroum conspectui presentarent. Mane facto, designata statione cum pars utraque adesset, patriarcha, vir eruditus plurimisque [bonis] virtutibus adornatus, et cui preter officii auctoritatem magna facundiae gratia inerat, prior ad eos ita orsus memoratur:
Capitulum LXXI.
�Si quidem non viderem vos ad sentiendum quae pacis sunt esse incitatos, neque populi Cremensis puriorem sincerissimamque vos partem, numquam processissem ad vos neque consulere confisus essem. Supervacua enim, ut ait quidam, est de utilibus oratio, quando omnium habitatorum conspirat ad deteriora consensus. Quia vero aliquos quidem aetas malorum belli nescios facit, quosdam vero inconsiderata spes libertatis, nonnullos quoque avaritia succendit, paucorum bonorum consilio providendum est, quemadmodum ipsi ab hoc errore corrigantur. Quod si ab initio suscepti belli provisum non est, sera saltem penitentia corrigat excessum, ut qui in portu precavere tempestatem noluistis, vel inter medias procellas pro tempore rebus fractis consulatis. Subeat vos, si non civitatis iam perditae iamque subversioni proximae, saltem miseratio filiorum vestrorum adhuc superstitum atque coniugum. Parcite reliquiis hominum, si parcere noluistis caris aditis paternorum meniorum! Experti feritatem Germanorum, virtutem et magnitudines corporum, ne dubitetis eos spiritus gerere maiores corporibus et animas contemptrices mortis habere. Breviter vobis quod sentio edam. Placet, ut victori principi colla subdatis; expedit, ut universam salutem vestram in deditione, non in armis reponatis. Si enim spreta pace in defectione perseverantes eritis, haut dubie maioribus quam passi estis periculis subdemini�.

---

Otto of Freising, GESTA FRIDERICI IMPERATORIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ottofreising.html.
