Latin
Book 4, lines 4.1.233-4.1.235
Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris 4.1.233-235
Not analysed yet
Fridericus Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus. Scire credimus prudentiam vestram, quod tantum divinae gratiae donum ad laudem et gloriam nominis Christi honori nostro tam evidenter collatum occultari vel abscondi tamquam res privata non potest. Quod ideo dilectioni vestrae ac desiderio significamus, ut sicut karissimos et fideles vos participes honoris et gaudiorum habeamus. Proxima siquidem die post conversionem sancti Pauli plenam victoriam de Crema nobis Deus contulit, sicque gloriose ex ipsa triumphavimus, quod tamen miserae genti, quae in ea fuit, vitam concessimus. Leges enim tam divinae quam humanae summam semper clementiam in principe esse debere testantur.
Capitulum LXXIIII.
Tempus erat, quo concilium Papiae indictum celebrandum fuerat, idque de universis regni partibus, videlicet Cisalpinis et Transalpinis, in unum collecti archiepiscopi et episcopi aliique aecclesiarum prelati pendula expectatione operiebantur. Tum augustus commonens omnes ieiuniorum et orationum subsidiis aecclesiae katholicae causam Deo commendari, cum sacerdotibus et omni populo auxilium divinum fida sanctorum intercessione poscebat. Deinde convocato in unum concilio, cum resedisset, ait ad episcopos: �Quamvis noverim officio ac dignitate imperii penes nos esse potestatem congregandorum conciliorum, presertim in tantis aecclesiae periculis -hoc enim et Constantinus et Theodosius necnon Iustinianus seu recentioris memoriae Karolus Magnus et Otto imperatores fecisse memorantur -,auctoritatem tamen diffiniendi huius maximi et summi negotii vestrae prudentiae vestraeque potestati committo. Deus enim constituit vos sacerdotes et potestatem vobis dedit de nobis quoque iudicandi. Et quia in his quae ad Deum sunt non est nostrum de vobis iudicare, tales vos et taliter in hac causa hortamur habere tamquam solius Dei de vobis expectantes iudicium�. Cum haec dixisset, ipse se concilio subtraxit, examen totum aecclesiae et aecclesiasticis, quae ibi innumerabiles erant, committens personis. Erant autem circiter quinquaginta archiepiscopi et episcopi; abbatum et prepositorum non erat pre multitudine estimatio. Legati quoque diversarum terrarum aderant, spondentes quicquid a synodo decretum foret indubitanter a suis recipiendum.