# Gesta Friderici Imperatoris 4.1.287-297

Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris, Book 4, lines 4.1.287-4.1.297. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-of-freising/gesta-friderici-imperatoris/4.1.287

Appendix ex codd. B1. B*.
Anno MCLX.
Anno ab incarnatione Domini MCLX. apud oppidum, quod vocatur Carcer, ab imperatore contra Mediolanenses grave prelium habitum est, et cum iam, Latinis qui secum erant fugientibus, victus videretur, strennue vicit. Cesi pene quingenti ex parte adversa, de nostris tantum quinque. Eodem anno vel proximo Arnoldus, vir grandevus et prudens, archicancellarius et Mogontinus archiepiscopus, de aecclesia sancti Iacobi per incendium exire coactus, a suis ministerialibus crudeliter necatus est.
Anno MCLXII.
Anno ab incarnatione Domini MCLXII. Mediolanum denuo novo genere obsidionis clausum est, castris in giro eius constructis.
Anno MCLXIII.
Anno MCLXIII. Mediolanum captum et funditus eversum est. Goizo rex Ungariae moritur.
Anno MCLXIIII.
Millesimo CLXIIII, dissentientibus inter se fratribus Goizi et filio eius parvulo, puer imperatorem, datis V milibus marcarum, sue parti adiungit. Veronenses, Vincentini, Paduani, Tarvisini rebellant. Octavianus moritur, Gwido substituitur. Eberhardus Salzburgensis archiepiscopus venerabilis obiit. Conradus Pataviensis episcopus substituitur, Conrado Robertus, Roberto Albanus Frisingensis canonicus. Hartwicus Ratisponensis episcopus inutilis, Hartmannus Brixiensis Deo dignus episcopus obierunt.
Anno MCLXVI.
Anno ab incarnatione Domini MCLXVI. apud Wirzeburch in pentecosten curia celebratur, ubi coniuratio fit ab imperatore et principibus qui aderant tam secularis quam aecclesiastici ordinis, quod Paschalis semper papa habeatur et eo mortuo nullus nisi de sua parte eligatur; similiter post mortem imperatoris nemo sibi substituatur, nisi iuraverit se eandem partem defensurum. Solus Albertus Frisingensis tunc iurare noluit. Nam Conradus Mogontinus iam ut hostis preiudicatus fuerat. Eodem anno Albertus Frisingensis, diu renitens, coactus iuravit obedire Paschali pro conscientia, quamdiu imperium partem eius foveret et quamdiu regalia habere vellet. Ipso itidem anno imperator circa festum sancti Petri descendens, Ungaros, qui ante promissam pecuniam ex maiori parte mentiti fuerant, denuo iurare coegit. Ubi rex Boemorum quendam de regulis Ruthenorum suae presentiae obtulit eiusque illum ditioni subdidit. Fames valida per totam terram.

---

Otto of Freising, GESTA FRIDERICI IMPERATORIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ottofreising.html.
