# Gesta Friderici Imperatoris 4.1.42-45

Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris, Book 4, lines 4.1.42-4.1.45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-of-freising/gesta-friderici-imperatoris/4.1.42

Capitulum XII.
Aput Roncalias rebus bene gestis et utilitatibus imperii sapienter ordinatis, Fridericus conventum dimisit atque, proximioribus ordinatis, ad ulteriores terras et in insulas maris regium regiae procurationis animum protendit. Itaque electos nuncios, episcopum videlicet Conradum Eistetensem et comitem Emichonem, in Sardiniam et Corsicam dirigit, commendans eos Pisanis et Ianuensibus conducendos, pro eo quod hae duae civitates maximum in Tyrreno mari viderentur habere principatum. Verum quam ob rem eadem legatio sine efficatia remanserit, conicient hi, quibus notum est, in quantis emolumentis Pisanis atque Ianuensibus insula Sardinia prostituta sit. Unde non incongrue putatur illorum astu et falsis occasionibus iter nunciorum fuisse impeditum. Nam et Ianuensibus vicem redditurus, adventum suum augustus comminans finibusque eorum accedens mira celeritate ac facilitate eos deterruit et ad pacis pacta confugere compulit, quae fuere huiusmodi: mille marcas argenti publico erario persolvere et a muri, quem orsi fuerant, fabrica cessare. Non autem ab re putatur hunc illis caelitus incussum fuisse terrorem atque formidinem, ne multos sua temeritate ad defectionem invitarent. Nam salutis spem Ianuensibus certam et contravenientibus hesitationem natura loci prestare maxime poterat, quae civitatem ita ex omni parte vallaverat, ut vel propter eminentium Alpium prerupta et invia vel Tyrreni maris, quo litus ipsum alluitur, fluctibus ad eam nec perveniri facile fuerit. Augustus autem nullo horum motus etiam cum natura certare non diffidebat, ut, quod illa situ loci inexpugnabile fecerat, ipse magnitudine animi ac virtute superandum putaret.
Capitulum XIII.
His [ita] gestis, Fridericus pro recreando milite in opimis et nondum bello tactis Italiae locis hyemare statuit, proximumque natale Domini aput Albam civitatem celebrans nuncios pro colligendo fodro per totam Tusciam et maritima, atque Campaniam direxit. De principibus quoque ad ordinandos in civitatibus consules seu potestates alium alio dimittit, adiunctis eis cartulariis, qui de regalibus quae fisco accesserant certam summam et plenam noticiam reportarent. Reditus quoque imperiales, qui dicuntur domus Mehtildis, a duce Welfone seu ab aliis distractos et dispersos, congregavit, quos postmodum eidem nobilissimo principi adunatos et melioratos liberali restitutione noscitur reddidisse. Quorum prediorum magnitudinem eiusque terrae copiosam opulentiam qui ripas Eridani pervagati sunt non ignorant.

---

Otto of Freising, GESTA FRIDERICI IMPERATORIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ottofreising.html.
