# Gesta Friderici Imperatoris 4.1.46-47

Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris, Book 4, lines 4.1.46-4.1.47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-of-freising/gesta-friderici-imperatoris/4.1.46

Capitulum XIIII.
Romanus imperator, etsi in aliis omnibus secunda fortuna usus est, in morte tamen nonnullorum principum per idem tempus eius sevitiam expertus est, quorum ut aput posteros nulla celebretur memoria, nobilitas generis, mentis prudentia et egregiae tam animi quam corporis virtutes non permittunt. In numero quorum primus fuit Otto Frisingensis aecclesiae venerabilis presul, huius istius operis auctor et feliciori fine futurus consummator, nisi, ut quidam incusant, fata virtutibus invidissent. Et quia tam in huius preclari viri nece quam in conflagratione Frisingensis aecclesiae patria mea duplici contritione attrita est, nemo me accuset, si vel patriae miserias vel amantissimi domini et nutritoris mei flebilem interitum prolixiore narratione prosequar, sed dolori veniam tribuat, considerantibus nobis civitatem nostram ad tantum felicitatis gaudium processisse eandemque fere ad ultimos casus inclinatam. Si quis autem , ut ait quidam, durior misericordiae sit iudex, res quidem tribuat hystoriae, lamenta vero scriptori. Anno ergo ab incarnatione Domini MoCoLVIIII°, indictione VII, regnante serenissimo imperatore Friderico, anno imperii eius III, regni V°, memoratus antistes ab hac luce Deo vocante migravit. Is primo velut caelitus et a Deo missus, cum eandem aecclesiam repperisset omnibus fere bonis destitutam, distractas facultates, collapsa palatia, familiam attritam, religionis monasteriorum nullam vel parvam memoriam, ope divina tandem ipsam in eum locum reduxerat, ut clero religionem, familiae libertatem, facultatibus copiam, edificiis decorem ab hac luce subtractus restituisset, eiusque cura, labor [et] meritum circa sedem et gentem suam perinde fuerat, acsi non tam instaurator quam fundator illius extitisset. Huic negotio prestabat adminiculum et opem tum genus viri, tum probitas, tum conversationis estimatio. Nempe imperatorum Heinrici quarti nepos, sororius quinti Heinrici, Conradi regis frater uterinus, Friderici imperatoris augustissimi huius qui iam feliciter regnat patruus, ex clarissimo regni principe Leopaldo marchione patre et matre Agnete, filia quarti Heinrici imperatoris, pariter cum fratribus suis germanis, Conrado Pataviensi episcopo, Leopaldo duce Baioariae et Heinrico duce Austriae, necnon et sororibus, Gerdruda ducissa Boemiae et Berhta ducissa Polanorum ac Ita marchionissa de Monte-ferrato, N. imperatricis Hyspaniae genitrice; de tanta, inquam, tamque illustri parentela proles ipse nobilissima traxit originem. Litterali scientia non mediocriter aut vulgariter instructus, inter episcopos Alemanniae vel primus vel inter primos habebatur, in tantum, ut preter sacrae paginae cognitionem, cuius secretis et sententiarum abditis prepollebat, phylosophicorum et Aristotelicorum librorum subtilitatem in topicis, analeticis atque elencis fere primus nostris finibus adportaverit. Ob ea et aliarum multarum privilegia gratiarum, fiducia quoque tam secularis prudentiae quam eloquio fretus facundissimae linguae, cum sepius in causis aecclesiae coram regibus et principibus constantissime ageret, et exinde sibi gloria laudem, laus invidiam, ut assolet, non modicam peperisset, laqueos adversantium inperterritus declinavit et obloquentium ora sine lesione probe probus evasit. Sane vivendi modum iuxta Cisterciensis ordinis religionem instituerat, ibique in monasterio Morimundensi primo abbas, eo usque probatus et electus inventus est, ut merito sibi diceretur: Amice, ascende superius. Episcopus factus, transcurso iuventutis fervore ac sopito lubricae aetatis incentivo, oleum peccatoris declinans et iusticiam suam in. conspectu hominum et favore facere parvi pendens, Deo potius, quem conscientiae et corda non fallunt, placere satagebat, adtendens illud ewangelicum: Nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua . Unde factum est, ut, si quid ex conversatione mundana pulverulentiae contraxisset, in presenti lingua detrahentium, quae ut gladius acutus, raderetur atque purgaretur. Siquidem supradicto principe Friderico, patruo suo, in Italicam expeditionem iter agente, cum et ipse sicut necessarius et perutilis imperii negotiis ire debuisset, nutu divino contigit, ipsum iter retractare, ut vir religiosus inter manus fratrum orantium potius quam inter strepitum preliantium exspirans, dicere posset: Domine, suscipe me, ut cum fratribus meis sim, cum quibus etc.. Benigne vero ab imperatore dimissus multis gemitibus commissam sibi suae benignitati commendavit aecclesiam, ac quodam spiritu prophetico de fine suo prescius, ne post mortem suam ipsam aliquo modo gravaret et libertate electionis, ut iam sepius in aliis aecclesiis factum dicebatur, eam nullo modo privaret, postulavit. Accepto de hac probabili petitione fideli laudamento, ad propria reversus est.

---

Otto of Freising, GESTA FRIDERICI IMPERATORIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ottofreising.html.
