Latin
Book 4, lines 4.1.48-4.1.4
Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris 4.1.48-4
Not analysed yet
At cum aliquibus de morte sua seu per visiones seu per somnia revelatum fuisse, referentibus et commonentibus quibusdam religiosis, cognovisset, salutatis fraterna caritate media quam intime fratribus et valedicto, occasione visitandi Cisterciense capitulum viam carpit et iam dudum languore ac debilitate corporis invalidus, laborioso itinere, nichil tamen adhuc suis qui secum erant metuentibus, ad prenominatum Morimundense monasterium pervenit. Ibi per aliquot dies lecto cubans et iam de obitu suo nequaquam dubius, dum sacro liquore olei, sicut moris est, perunctus fuisset et de pecunia sua laudabili testamento ordinasset, inter caetera, quae sollicitus de salute sua previdebat, etiam hunc codicem manibus suis offerri precepit eumque litteratis et religiosis viris tradidit, ut, si quid pro sententia magistri Gileberti, ut patet in prioribus, dixisse visus esset, quod quempiam posset offendere, ad ipsorum arbitrium corrigeretur, seque catholicae fidei assertorem iuxta sanctae Romanae, immo et universalis aecclesiae regulam professus est; deinde multa prius cordis contritione et humili confessione reatum suum recognoscens, sumptis sacrosanctis misteriis, in medio multitudinis sanctorum tam episcoporum quam abbatum Domino spiritum reddidit. Felix utique et pro meritis suis divino munere donatus, ut antea raptus sit, quam unicam suam, dilectam suam, aecclesiam videlicet, cui ipse spiritali et intimo amore connexus erat, in favillam et cinerem conversam vidisset et subversam. Cum autem adhuc vivens locum sepulturae suae fratribus digito premonstrasset extra aecclesiam in loco humili, ubi scilicet ab omnibus fratribus calcari debuisset, huic eius ultimae voluntati obviandum putabatur, et intra septa aecclesiae iuxta maius altare honorifice tumulatus est, eiusque sepulchrum a cunctis fratribus honore ac veneratione dignum habetur. Ego autem, qui huius operis principium eius ex ore adnotavi finemque eius de principis iussu perficiendum suscepi et manu mea ipsius extrema lumina clausi, hoc epithaphium composui et tumulo eius inscribi feci:
Libram Phebus subiit cum falcitenente,
Luci nox prevaluit die decrescente,
Vita minus habuit morte prevalente,
Otto quando corruit raptus, heu! repente.